Latin
Book 5
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 5.1.2
Not analysed yet
2. 1. Quid primum, quid ultimum vel exsequatur animus |f. 98b |vel conticiscat, nec facile dictu est neque ullis considerationibus expeditum. Ita enim sunt omnia et excogitata et comparata derisui, ut sit vobis conitendum falsa ut credantur haec esse, etiam si sint vera, quam optinere velle pro veris et velut quiddam mirabile non sine ipsius numinis insinuare contemptu. 2. Quid enim dicitis o isti? Credimusne illum Faunum et Martium Picum, si ex numero sunt deorum et ex illa perpetua immortalique natura, sitis aliquando ariditate siccatos atque, ut aestum possent inrigare venarum, fluenta isse per fontium? Credimusne captos mero et dulcedine inlectos mulsi tamdiu se poculis ingurgitavisse fallacibus, ut usque ad ebrietatis periculum veniretur? Credimusne vinctos somno atque altissimi soporis oblivione demersos vinciendi copiam sui animalibus praebuisse terrenis? 3. Quibus deinde partibus vinculorum illae iniectae sunt nexiones? Soliditatis habebant quicquam aut ex duris ossibus informatae fuerant eorum manus, quae constringi laqueis et nodorum possent inligationibus coerceri? 4. Non enim requiro, non exigo, an aliquid potuerint fari ebrietatis alienatione nutantes, an Iove invito vel potius nescio protrahendi ad terras eius ritum quisquam potuerit publicare: illud solum audire desidero, cur si Faunus et Picus sunt divini generis et potestatis, non ipsi potius edidere quaerenti id quod ab ipso Iove periculosius Numa cupiebat audire. |f. 99 |5. An numquid Iuppiter solus huius rei scientiam noverat? Ad ipsum enim decidunt fulmina, ut inminentia procurare alicuius debeat scientiae disciplina? An cum ipse iaculetur hos ignes, aliorum sit operis scire quibus modis conveniat iras eius atque animos temperare? Etenim revera stultissimum credere est, ipsum remedia scire, quibus averti possint ea quae per fulminis iactum in humanis fieri constituerit rebus. Hoc est enim dicere: Illo ritus genere meas iras placabitis, et si quando per fulgura significavero aliquid imminere, facite hoc et illud, <ut> quod fieri statui inane fiat et vacuum et sacrorum >vi> vanescat.