Latin
5.1.3 to 5.1.4
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 5.1.3-4
Not analysed yet
3. 1. Sed concedamus, ut dicitur, ipsum adversum se Iovem remedia scisse atque artes quibus iri obviam suis significationibus conveniret: etiamne credemus deum numinis tanti tractum esse ad terras et in verrucula collis unius cum homunculo stantem altercabilem conseruisse sermonem? 2. Et quaenam illa, quaeso, divina res fuit quae ab impetu rerum tanto Iovem compulit avocari et mortalium sese denuntiationibus sistere? Mola salsa, tus, sanguis, verbenarum suffitio et nominum terribilium fremores? Et potentiora quam Iuppiter fuerunt haec omnia, ut eum compellerent invitum parere praeceptis aut voluntarium sese circumventionibus tradere? 3. Quid? quod sequitur fidem sumet, [aut] tam improvidum fuisse Saturnium, ut aut ea proponeret quorum ambagibus ipse caperetur aut nesciret futurum, |f. 99b |quibus lusura se modis astutia esset calliditasque mortalis? 4. "Expiabis, inquit, capite fulgurita". -Inperfecta adhuc vox est neque plena proloquii circumscriptaque sententia. Scire enim necessario convenit, utrumne capite vervicino an suillo an bubulo, an quolibet alio expeiationem istam sciscat Diespiter perpetrari: quod cum nondum specialiter statuisset, essetque adhuc pendens et nondum sententia terminata, qui potuit Numa scire hominis Iovem dicturum caput, >ut> anteverteret, anteiret et in caput caepicii ambiguitatis illius incerta traduceret? 4. 1. "Nisi forte dicetis regem fuisse divinum": -numquid ipso poterat esse Iove divinior? 2. [Nisi] homo praesumens quid dicturus esset Iuppiter, circumscripsit >deum:> deus scire non poterat quibus modis psraret circumscribere se homo? 3. Ita non in promptu est et apparet puerilium esse ingeniola fictionum, quibus cum adquiritur cordis Numae vivacitas, inprudentia maxima inportatur Iovi? 4. Quid enim tam inprudens, quam confiteri te captum argutia cordis humani, et cum deceptum te doleas, in victoris concedere voluntatem et medicinam quam obtuleras ponere? 5. Nam si fuit ratio et quaedam convenientia naturalis cur humano capite procuratio debuerit suscipi fulguriti, non video cur ab rege relatio sit facta caepicii: sin autem poterat et caepicio transigi, libidinose hominis inhiatum est cruori. Atque ita in contrarium pars utraque traducitur, ut nec Numa monstretur voluisse scire quod voluit et crudelis Iuppiter |f. 100 |fuisse doceatur, qui quod maena potuit et caepicio suscipi voluisse dixerit humanis capitibus expiari.