Latin
5.1.34 to 5.1.35
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 5.1.34-35
Not analysed yet
34. 1. Sed ut vobis adsentiamur in fabulis his omnibus cervas pro Iphigeniis dici, undè tamen vobis liquet, cum allegorias istas vel explanare >velitis> vel pandere, eadem vos interpretari eademque sentire quae sub tacitis cogitationibus ipsis ab historicis sensa sunt nec per voces proprias, significationibus sed aliis explicata? 2. vos Iovis et Cereris coitum imbrem dicitis dictum telluris in gremium lapsum: potest alius aliud et argutius fingere et veri cum similitudine suspicari, potest aliud tertius, |f. 116 |potest aliud quartus atque ut se tulerint ingeniorum opinantium qualitates, ita singulae res possunt infinitis interpretationibus expelicari. 3. Cum enim rebus occlusis omnis ista quae dicitur allegoria sumatur nec habeat finem certum in quo rei quae dicitur sit fixa atque immota sententia, unicuique liberum est in id quo velit adtrahere lectionem et adfirmare id positum in quod eum sua suspicio et coniectura opinabilis duxerit. 4. Quod cum ita se habeat, qui potestis res certas rebus ab dubiis sumere atque unam adiungere significationem dicto quod per modos videatis innumeros expositionum varietate deduci? 35. 1. Denique si adcommodum ducitis, etiam illud a vobis repetita interrogatione conquirimus, omnesne has fabulas existimetis id est singulas totas ambifarias ac bilingues et versipellibus esse scriptas modis an alias earum partes nihil ambiguum dicere, alias vero multifidas atque allegorici tegminis superiectione velatas? 2. Si enim ad finem a capite textus omnis expositionis et series obtentionibus allegoricis clausa sunt, edissertate, monstrate, quid pro rebus singulis, quas unaquaeque eloquitur fabula, supponere debeamus et promere quasque in res alias atque intellegentias vocare. 3. Ut enim Iovem pro pluvia, Cererem verbi causa pro terra vultis audire et pro Libera ac patre Dite submersionem seminis atque iactum, ita dicere vos convenit, quid pro tauro |f. 116b |debeamus accipere, quid pro indignatione Cereris atque ira quid sibi velit Brimo verbum, quid Iovis solliciti supplicatio, quid allegati caelites nec auditi, quid exsectus aries, quid exsecti arietis proles, quid satisfactio his facta, quid quae rursus gesta sunt libidine obsceniore cum filia. 4. Consimiliter et in altera fabula Hennae nemus et flores quid sint, quid sumptus ignis ex Aetna conprehensaeque isto faces, quid peragratio cum his orbis, quid Attica regio, quid Eleusinius pagus, quid Baubonis tugurium atque hospitium rusticanum, quid cyceonis significet potio, quid aspernatio potionis, quid novatio et revelatio pudendorum, quid spectaculi flagitiosa dulcedo et ex remediis talibus orbitatis oblivio comparata. 5. Quodsi pro his omnibus quod oporteat subici rerum immutatione monstratis, erit ut vobis adsensum super tali adseveratione tribuamus: sin autem singula in singulis neque potestis opponere nec alterum >in> rerum vocare contextum, quid allegoricis obscuritatibus honestatis id quod simpliciter scriptum est et communem ad intellegentiam publicatum?