Latin
5.1.36 to 5.1.37
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 5.1.36-37
Not analysed yet
36. 1. "Nisi forte dicetis non toto in historiae corpore allegorias has esse, ceterum partes alias esse communiter scriptas, alias vero dupliciter et ambifaria obtentione velatas". 2. -Urbana est ista subtilitas, et quibuslibet brutis patens. Nam quia cuncta quae scripta sunt inexpeditissimum vobis est traducere invertere derivare, eligitis quaedam vestrae convenientia voluntati |f. 117 |et ex ipsis optinere contenditis nothas atque adulteras lectiones interiori esse superpositas veritati. 3. Quod tamen ut vobis ita sese habere quemadmodum dicitis adnuamus, qui scitis aut unde cognoscitis, utra pars sit sententiis historiae scripta simplicibus, utra vero sit dissonis atque alienis significationibus tecta? Potest enim fieri, ut quod vos existimatis sic esse aliter se habeat, ut quod aliter creditis conceptionibus aliis contrariisque prolatum sit. 4. Ubi enim dicitur in unius materiae corpore pars esse allegorice scripta, indubitabili altera sermone rectoque, nec inest in re signum quo differitas indicari ambiguorum possit simpliciterque dictorum, tam potest quod simplex est ambiformiter dictum existimari quam quod ambigue scriptum est reclusis esse obtentionibus credi. Quod quidem quo genere aut fiat aut fieri posse credatur, intellegere confitemur minime nos posse. 37. 1. Inspiciamus enim quod dicitur hoc modo. "In nemore, inquit, Hennensi quondam flores Proserpina lectitabat >virago>". -Integrum adhuc istud est et recta pronuntiatione prolatum; nam et nemus et flores quid sint, quid Proserpina, quid virago, cunctis indubitabiliter notum est. 2. "Emicuit Summanus e terris curru quadriiugo vectitatus". -Simplex et hoc aeque est; nam quadrigae, currus atque Summanus interpretationem desiderant nullam. "Inprovisus Proserpinam rapuit et sub terras secum avexit". "Seminis, inquit, abstrusio raptione in Proserpinae nuncupatur". 3. -Quid |f. 117b |accidit, quaeso, ut in aliud subito converteretur historia, semen Proserpina diceretur, ut quae virago iamdudum florum in lectionibus habebatur, postquam sublata et rapta est, significationem coeperit habere sementis? 4. "Iuppiter, inquit, in taurum versus concubitum matris suae Cereris appetivit: ut expositum supra est, nominibus his tellus et labens pluvia nuncupatur". -Legem allegoricam video tenebrosis ambiguitatibus explicatam. "Irata Ceres est et exarsit et arietis proles pro poena atque ultione suscepit". -Hoc iterum video communibus in proloquiis promptum; nam et ira et testes satisfactio suis in moribus et condicionibus dicta sunt. Quid ergo hic accidit, ut ab Iove, qui pluvia, et ab Cerere, quae appellata est terra, res transiret ad verum Iovem atque ad rerum simplicissimam dictionem?