Latin
5.1.40 to 5.1.41
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 5.1.40-41
Not analysed yet
40. 1. Et tamen ut vobis ita se habere adsentiamur res istas, id est ut historiae aliud verbis sonent, nescio quid aliud more hariolantium dicant, ita non animadvertitis, non videtis, quanta istud dicatur [et] cum ignominia fieri contumeliaque divorum? 2. An iniuria gravior ulla potis est reperiri, quam terram et pluviam vel quodlibet aliud -nihil enim refert quae fiat interpretatione conversio -Iovis et Cereris dicere atque appellare concubitum et cum deorum criminibus labem imbris e caelo et telluris significare madorem? 3. Potest inreligiosius quippiam vel exi stimari vel credi quam semina terris mersa vel quodlibet aliud -nihil enim similiter refert -raptum Proserpinae dicere et cum nota Ditis patris rei rusticae de opere proloqui? 4. Nonne milies optatius fuit elinguem fieri atque mutum, quam scaturriginem istam vocis et strepitum foedae loquacitatis amittere, |f. 119 |quam deorum nominibus res appellare turpissimas, quinimmo turpibus deorum factis negotia significare volgaria? 41. 1. "Antea mos fuerat in allegorica dictione honestissimis sensibus obumbrare res turpes et foeda prolatu honestorum convestirier dignitate". 2. -At vero vobis auctoribus per turpitudinem dicuntur res graves et castitate pollentia obscenis commorantur in vocibus, ut quod olim gravitas foedorum verecundia contegebat nunc viliter turpiter que dicatur dignorum elocutione mutata. 3. "Quod in adulterio dicimus Martem, inquit, et Venerem Vulcani esse circumretitos arte, cupiditatem dicimus atque iram vi pressas consilio que rationis". -Quid enim prohibebat, quid obstabat, suis unamquamque rem verbis et suis significationibus promere? 4. Immo quid urguebat, cum nescio quid indicare per commentarios et scripta voluisses, nolle illud intellegi quod indicares, sed contrarias res simul una expositione suscipere, studium docere cupientis et nolentis ostendere malignitatem? 5. An deos adulteros dicere periculum habuit nullum, prolatio cupidinis atque irae linguam et os fuerat obsceno coinquinatura contactu? Quod si utique fieret et allegoricae caecitatis obumbratio tolleretur, et facilis ad discendum res esset et deorum dignitas conservaretur inlaesa. 6. Nunc vero cum dicitur in Martis et in Veneris vinctione vitiorum esse significata compressio, perversissimae res duae simul isdem temporibus fiunt, ut et foedorum species intellectum subiciat honestatis |f. 119b |et prius animum turpitudo quam religionis alicuius perstringat auctoritas.