Latin
5.1.42 to 5.1.43
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 5.1.42-43
Not analysed yet
42. 1. "Nisi forte dicetis -hoc enim solum restat, quod a vobis posse videatur opponi -deos sua mysteria nolle ab hominibus sciri et idcirco historias ambagibus esse allegoricis scriptas". 2. -Et unde vobis est liquidum, quod hominibus superi nolint sua mysteria publicari? Unde illa vos scitis aut cur ea dissolvere in allegoriarum explanatione curatis? 3. Ad extremum et ultimum quid sibi dii volunt, ut honesta cum nolint, turpissima de se dici atque indecora patiantur? 4. "Attidem cum nominamus, solem, inquit, significamus et dicimus": -sed si Attis sol est, quemadmodum conmemoratis et dicitis, quis erit Attis ille, quem in Phrygia genitum vestrae produnt atque indicant litterae, quem passum esse res certas, fecisse item res certas, quem in spectaculis ludicris theatra universa noverunt, cui inter sacros cultus res videmus fieri specialiter annuas nominatimque divinas? 5. Utrumne ab sole ad hominem an ab homine ad solem vocabuli huius facta translatio est? 6. Si enim nomen istud principali erat ab origine solis, quid tandem de vobis sol aureus meruit, ut ei cum semiviro faceretis vocabulum istud >es> se commune? 7. Sin hirquinum et Phrygium est, quid Phaethontis genitor, pater huius luminis et claritatis admisit, ut absciso ab homine dignus videretur vocari et augustior fieret evirati corporis nuncupatione signatus? 43. 1. Sed quid sit istud, iam promptum est omnibus. Nam quia talium scriptorum historiarumque vos pudet nec aboleri videtis posse ea quae sunt |f. 120 |foede semel in commentarios relata, enitimini cohonestare res turpes atque omnibus argutiarum modis pro rebus subditis verborum invertitis corrumpitisque naturas atque ut olim accidere male sanis adsolet, quorum turbida vis morbi sensum atque intellegentiam depulit, confusa atque incerta iactatis et inanium per rerum figmenta bacchamini. 2. Esto: in Iovis et Cereris coitu inrigatio sit significata telluris, occultatio seminis patris in Ditis raptu, vina per terras sparsa distractis in visceribus Liberi, cupiditatis et temeritatis conpressio colligatio dicta sit adulterorum Veneris atque Martis.