Latin
Book 6
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 6.1.10
Not analysed yet
10. 1. Et unde novissime scitis, an simulacra haec omnia quae dis immortalibus vicaria substitutione formatis similitudinem referant habeant que divinam? 2. Potest enim fieri, ut barbatus in caelo sit qui esse a vobis effingitur levis, potest ut senectute provectior cui puerilem commodatis aetatem, potest ut hic ravus sit qui in veritate habeat oculos caesios, displosas ut gestitet nares quem esse vos facitis figuratisque nasicam. 3. Neque enim rectum est dicere aut appellare simulacrum quod non pariles lineas principali ab ore traducat: quod esse planum et certum manifestis poterit ab rebus agnosci. Nam cum omnes homines teretem esse solem indubitabili luminum contemplatione videamus, os illi vos hominis et mortalium corporum liniamenta donastis. 4. Luna semper in motu est et ter denas facies |f. 123b |in restitutione accipit menstrua: vobis ducibus et figuratoribus femina est, vultu que est uno quae per habitus mille eottidiana instabilitate mutatur. 5. Intellegimus omnes ventos aeris esse fluorem pulsi et mundanis rationibus concitati: per vos hominum formae sunt bucinarum animantes tortus intestinis et domesticis flatibus. Inter deos videmus vestros leonis torvissimam faciem mero oblitam minio et nomine Frugiferio nuncupari. 6. Si simulacra haec omnia superorum sunt imagines numinum, ergo et in caelo habitare dicendus est deus talis, ad cuius formam et speciem simulacri huius similitudo directa est, et videlicet ut hic iste, ita illic ille sine reliquo corpore persona est et facies sola, fremebundus hiatibus torvidis, dirus sanguineo de colore, malum dentibus suis comprimens atque ut olim fessi canes unquam ore de patulo perpetuitate proiciens. 7. Quod si utique non est, ita ut omnes existimamus non esse, quaenam tanta audacia est formam tibi quam volueris fingere ac dicere esse simulacrum dei quem probare non possis ulla esse in parte naturae?