Latin
6.1.11 to 6.1.12
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 6.1.11-12
Not analysed yet
11. 1. Ridetis temporibus priscis Persas fluvios coluisse, memorialia ut indicant scripta, informem Arabas lapidem, acinacem Scythiae nationes, ramum pro Cinxia Thespios, lignum Icarios pro Diana indolatum, Pessinuntios silicem pro Deum Matre, pro Marte Romanos hastam, Varronis ut indicant Musae, atque, ut Aethlius memorat, ante usum disciplinamque fictorum pluteum Samios pro Iunone: et abstinetis a risu, cum pro diis |f. 126 |immortalibus sigilliolis hominum et formis supplicatis humanis? 2. Quinimmo deos esse sigillaria ipsa censetis, nec praeter haec quicquam vim creditis habere divinam. Quid dicitis, o istis ergone dii caelites habent aures et tempora, cervices occipitium spinam lumbos latera poplites nates suffragines talos membraque alia cetera, quibus constructi nos sumus et quae prima in parte paulo plenius dicta sunt et scripto uberiore prolata? 3. Utinam liceret introspicere sensus vestros recessusque ipsos mentis, quibus varias volvitis atque initis obscurissimas cogitationes: repperiremus et vos ipsos eadem sentire quae nos neque alias gerere super numinum figuratione sententias. 4. Sed studiis facere quid pervicacibus possumus, quid intentantibus gladios novasque excogitantibus poenas? Minitantes adseritis malam scientissimi causam et quod semel sine ratione fecistis, ne videamini aliquando nescisse, defenditis meliusque putatis non vinci quam confessae cedere atque adnuere veritati. 12. 1. Ex huiusmodi causis illud etiam vobis coniventibus consecutum est, ut in deorum corporibus lasciviae artificum luderent darentque his formas qua,e cuilibet tristi possent esse derisui. 2. Itaque Hammon cum cornibus iam formatur et fingitur arietinis, Saturnus cum obunca falce custos ruris, ut aliquis ramorum luxuriantium tonsor, cum petaso gnatus Maiae, tamquam vias adgredi praeparet et solem pulveremque declinet, Liber membris cum mollibus et liquoris feminei dissolutissimus laxitate, Venus nuda et aperta, |f. 126b |tamquam si illam dicas publicare, divendere meritorii corporis formam, cum pilleo Vulcanus et malleo, manu liber sed dextera et fabrili expeditione succinctus, cum plectro et fidibus Delius, citharistae gestus servans, cantaturi et nenias histrionis, cum fuscina rex maris, tamquam illi pugna sit gladiatorii obeunda certaminis: neque ullum est repperire figmentum alicuius numinis, quod non habitus certos ferat fabrorum o liberalitate donatos. 3. Ecce si aliquis vobis nescientibus et ignaris rex urbanus et callidus ex foribus suis Solem tollat et in Mercurii transferat sedem, Mercurium rursus arripiat atque in Solis faciat commigrare delubrum -uterque enim a vobis glaber atque ore compingitur levi -det que huic radios, Solis capiti petasioculum superponat: quibus modis internoscere poteritis, utrumne Sol iste sit an ille Mercurius, cum habitus vobis deos, non oris soleat proprietas indicare? 4. consimili rursus translatione si nudo Iovi cornua detrahat et Martis temporibus adfigat, Martem armis spoliet et his rursus circumcludat Hammonem: interstinctio fieri quae poterit singulorum, cum qui Iuppiter fuerat idem possit existimari Mars esse et qui Mavors fuerat subintroire speciem Iovis possit Hammonis? 5. Usque adeo ludus est simulacra ista confingere, nomina illis tamquam propria dedicare, quibus si habitum detrahas, tollatur cognitio singulorum, deus pro deo credi, alter videri pro altero, immo pro utroque uterque possit existimari.