Latin
6.1.19 to 6.1.20
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 6.1.19-20
Not analysed yet
19. 1. "In simulacris dii habitant". -Singuline in singulis toti an partiliter atque in membra divisi? Nam neque unus deus in conpluribus potis est uno tempore inesse simulacris neque rursus in partes sectione interveniente divisus. 2. Constituamus enim decem milia simulacrorum toto esse in orbe Vulcani: numquid esse ut dixi decem omnibus in milibus potis est unus uno in tempore? Non, opinor. Qua causa? quia quae sunt privata singulariaque natura multa fieri nequeunt simplicitatis suae integritate servata, et hoc amplius nequeunt, si hominum formas dii habent, opinatio ut vestra declarat. 3. Neque enim manus a capite separata aut pes divisus a corpore summam possunt praestare totius, aut dicendum est portiones idem posse quod totum, <totum> cum consistere nequeat, nisi fuerit partium congregatione conflatum. 4. Si autem in cunctis idem esse dicetur, perit omnis ratio atque integritas veritatis, si hoc fuerit sumptum, posse unum in omnibus uno tempore permanere: aut |f. 131 |deorum est unusquisque dicendus ita ipsum semet ab ipso sese dividere, ut et ipse sit et alter, non aliquo discrimine separatus sed ipse idem et alius. 5. Quod quoniam recusat et respuit aspernaturque natura, aut innumeros dicendum est confitendumque esse Vulcanos, si in cunctis volumus eum degere atque inesse simulacris, aut erit in nullo, quia esse divisus natura prohibetur in plurimis. 20. 1. "Et tamen, o isti, si apertum vobis et liquidum oo est, in signorum visceribus deos vivere atque habitare caelites, cur eos sub validissimis clavibus ingentibusque sub claustris, sub repagulis, pessulis aliisque huiusmodi rebus custoditis, conservatis atque habetis inclusos, ac ne forte fur aliquis aut nocturnus inrepat latro, aedituis mille protegitis atque excubitoribus mille?" . 2. Cur canes in Capitoliis pascitis? cur anseribus victum alimoniaque praebetis? Quinimmo si fiditis deos istic esse nec ab signis uspiam simulacrisque discedere, permittite illis curam sui, reserata sint semper atque aperta delubra, ac si quid a quopiam temeraria fuerit fraude subreptum, vim numinis monstrent et sub ipso furti atque operis nomine sacrilegos poenis convenientibus figant. 3. Indigna enim res est et potentiam destruens auctoritatem ue, summorum custodiam numinum canum sollicitudinibus credere, et cum aliquam quaeras prohibendis formidinemfuribus, non ab ipsis petere sed in anserum ponere et collocare gingritibus.