Latin
6.1.21 to 6.1.22
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 6.1.21-22
Not analysed yet
21. 1. Antiochum Cyzicenum ferunt decem cubitorum Iovem ex delubro aureum sustulisse et ex aere bratteolis |f. 131b |substituisse fucatum. Si in simulacris praestosunt atque habitant dii suis, quibus negotiis Iuppiter, quibus curis fuerat inligatus, quominus privatas persequeretur iniurias et subpositum se sibi viliore in materia vindicaret? 2. Dionysius ille sed iunior, cum velamine aureo spoliaret Iovem et pro illo laneum subderet, iocularibus etiam facetiis ludens, cum esse illud in rigoribus algidum, hoc vaporum, onerosum illud in aestatibus diceret, hoc rursus sub ardoribus flabile: ubinam fuerat rex poli, ut praesentem se esse formidine aliqua conprobaret et urbanum scurrulam cruciatibus revocaret ad seria? 3. Nam quid Aesculapii gravitatem ab eo esse commemorem risam? quem cum barba spoliaret amplissima boni ponderis et philosophae densitatis, facinus esse dicebat indignum, ex Apolline procreatum patre levi et glabro simillimoque inpuberi ita barbatum filium fingi, ut in ancipiti relinquatur, uter eorum pater sit, uter filius, immo an sint generis et cognationis unius. 4. Quae cum omnia fierent et cum sacrilegis praedo inrisionibus loqueretur, si suberat numen in statua nomini eius maiestatique sacrata, cur oris contumeliam levigati et dehonestati vultus non iusta et merita persecutus est ultione demonstravitque hoc facto et se esse praesentem et custodia pertinaci suas aedes simulacraque tutari? 22. 1. "Nisi forte neclegere deos dicetis haec damna nec putare esse idoneam causam, propter quam se exserant et nocentibus poenam violatae religionis infligant". 2. -Ergo si haec ita sunt, nec simulacra ipsi habere desiderant, |f. 132 |quae convelli et diripi perpetiuntur inpune, immo e contrario perdocent aspernari se illa, in quibus spretos <se> ultione in aliqua significare non curant. 3. Philostephanus in Cypriacis auctor est, Pygmalionem regem Cypri simulacrum Veneris, quod sanctitatis apud Cyprios et religionis habebatur antiquae, adamasse ut feminam mente anima lumine rationis iudicioque caecatis solitumque dementem, tamquam si uxoria res esset, sublevato in lectulum numine copularier amplexibus atque ore resque alias agere libidinis vacuae imaginatione frustrabiles. 4. Consimili ratione Posidippus in eo libro, quem scriptum super Cnido indicat superque rebus eius, adulescentem haud ignobilem memorat -sed vocabulum eius obscurat -correptum amoribus Veneris, propter quam Cnidus in nomine est, amatorias et ipsum miscuisse lascivias cum eiusdem numinis signo genialibus usum toris et voluptatum consequentium finibus. 5. Ut similiter rursum interrogem: "Si in aere atque in materiis ceteris quibus signa formata sunt superorum potentiae delitiscunt: ubinam gentium fuerant una atque altera Veneres, ut inpudicam patulantiem iuvenum propulsarent ab se longe et contactus impios cruciabili coercitione punirent? 6. Aut quoniam mites et ingeniis tranquillioribus deae sunt, quantum fuerat, miseris furialia ut restinguerent gaudia mentemque in sanam recreatis redducerent sensibus?" .