Latin
6.1.25 to 6.1.26
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 6.1.25-26
Not analysed yet
25. 1. Quid enim, si verum et sine ulla gratificatione perspicias, signa ista quae dicunt habent in se magnum, ut merito sperarit atque existimarit antiquitas conspectu in illorum posse frangi hominum vitia et mores et maleficia temperari? 2. Falx messoria scilicet, quae est attributa Saturno, metum fuerat iniectura mortalibus, vitam vellent ut pacificam degere ac malitiosas abicere voluntates, fronte Ianus ancipiti aut dentata illa qua insignitus est clavis, riciniatus Iuppiter atque barbatus, dextra fomitem sustinens perdolatum in fulminis morem, Iunonius ille caestus, aut militari sub galea puellula delitiscens, deum Mater <cum> tympano, cum tibiis et cum psalteriis Musae, Mercurius pinnatus, anguifero nitens Aesculapius baculo, Caeres mammis cum grandibus aut in Liberi dextera pendens potorius cantharus, Mulciber fabrili cum habitu aut Fortuna cum cornu pomis ficis aut frugibus autumnalibus pleno, semitectis femoribus Diana aut ad libidinem concitans Venus nuda, Anubis canina cum facie aut genitalibus propriis inferior Priapus. 26. 1. O species formidinum dirae metuendique terrores, propter quos genus hominum torpedine in perpetua adfigeretur, nihil moliretur attonitum ab omnique se actu sceleroso |f. 134 |flagitiosoque frenaret: falciculae claves caliandria fomites talaria baculi tympaniola tibiae psalteria, mammae promptae atque ingentes, cantharuli forcipes cornua que pomifera, nuda corpora feminarum et veretrorum magnitudines publicatae! 2. Nonne satius fuerat saltitare, cantare quam sub titulo gravitatis et severitatis obtentu tam frigida tamque inepta narrare simulacra ab antiquis ad peccata cohibenda et ad nocentium formata impiorumque formidines? 3. Usque adeone mortales saeculi illius ac temporis corde fuerant vacui, rationis sensusque nullius, ut ab actionibus improbis tamquam parvuli pusiones personarum monstruosissima torvitate, sannis etiam constringerentur et maniis? 4. Et unde est in contrarium res versa, ut cum tam multa, in civitatibus templa sint plena omnium simulacris deorum, tot legibus et generibus suppliciorum tantis iri obviam nequeat multitudini noxiorum neque ullis remedis audacia possit abscidi, tantoque se magis maleficia congeminata multiplicent, quanto legibus iudiciisque contenditur imminuere facta crudelia et poenarum coercitione sedare? 5. Quodsi metus aliquos infligerent simulacra mortalibus, legum latio cessaret nec tam diversae cruces facinerosorum constituerentur audaciae. 6. Nunc vero quia constitit conprobatumque est re ipsa inanem esse opinionem timoris qui ab signis dicatur effluere, ad legum decursum est sanctiones, a quibus esset formido certissima et iam fixa constitutaque damnatio, quibus debent et ipsa simulacra quod incolumia |f. 134b |adhuc perstant et honoris alicuius concessione munita sunt.