Latin
6.1.23 to 6.1.24
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 6.1.23-24
Not analysed yet
23. 1. Nisi forte, ut vos fertis, libidinis et voluptatum deae contumelias istas habuere gratissimas nec ultione facinus |f. l32b |existimavere condignum quod suas quoque mulceret mentes et quod ab se subdi humanis cupiditatibus scirent. 2. Sed si deae Veneres ingeniis placidioribus praeditae gerendum esse morem infortuniis iudicavere caecorum, cum Capitolium totiens edax ignis absumeret Iovemque ipsum Capitolinum cum uxore corripuisset ac filia, ubinam fulminator tempore illo fuit, ut sceleratum illud arceret incendium et a pestifero casu res suas ac semet et cunctam familiam vindicaret? 3. ubi Iuno regina, cum inclutum eius fanum sacerdotemque Chrysidem eadem vis flammae Argiva in civitate deleret? ubi Serapis Aegyptius, cum consimili casu iacuit solutus in cinerem cum mysteriis omnibus atque Iside? ubi Liber Eleutherius, cum Athenis? ubi Diana, cum Ephesi? ubi Dodonaeus Iuppiter, cum Dodonae? 4. ubi denique Apollo divinus, cum a piratis maritimisque praedonibus et spoliatus ita est et incensus, ut ex tot auri ponderibus quae infinita congesserant saecula ne unum quidem habuerit scripulum quod hirundinibus hospitis, Varro ut dicit set Menippeus, ostenderet? 5. Infiniti operis res est toto in orbe describere quae sint fana convulsa terrae motibus et tempestatibus, quae incensa ab hostibus, quae ab regibus et tyrannis, quae antistites, et sacerdotes et ipsi suspicione aversa nudaverint, quae ad ultimum fures et obserata pandentes remediorum obscuritate canacheni: quae tuta utique permanerent et nullis obnoxia fortuitis, si adessent dii praesides aut haberent aliquas templorum quemadmodum dicitur curas. Nunc, vero quia cassa sunt et nullis |f. 133 |habitatoribus tecta, habet in illis fortuna ius suum, et perinde cunctis obiecta sunt casibus quam sunt omnia cetera motu interiore privata. 24. 1. "In parte hac eadem illud etiam dicere simulacrorum adsertores solent, non ignorasse antiquos nihil habere numinis signa neque ullum omnino inesse his sensum, sed propter indomitum atque inperitum vulgus, quae pairs in populis atque in civitatibus maxima est, salutariter ea consilioque formasse, ut velut quadam specie obiecta his numinum abicerent asperitatem metu arbitratique praesentibus sese sub dis agere facta impia deputarent et ad humana officia morum immutatione transirent: 2. nec propter aliam causam venerabiles formas auro eis argento que quaesitas, nisi ut adesse vis quaedam ipsis in fulgoribus crederetur, quae non oculorum tantum perstringeret sensum, verum etiam mentes ipsas augustissimae lucis radiationibus territaret". 3. Quod ratione cum aliqua videretur forsitam dici, si post condita deorum templa atque instituta simulacra nullus esset in mundo malus, nulla omnino nequitia, iustitia pax fides mortalium pectora possideret neque quisquam in terris nocens neque innocens diceretur, scelerosa opera nescientibus cunctis. 4. Nunc vero cum contra malis omnia plena sint, innocentiae paene interierit nomen, per momenta, per puncta examina maleficiorum nova noxiorum improbitate pariantur, dicere qui convenit, ad incutiendas formidines vulgo deorum instituta simulacra, cum praeter innumeras criminum et facinorum |f. 133b |formas ipsa etiam videamus templa sacrilegis violationibus adpeti ab tyrannis, ab regibus, ab latronibus et nocturnis a furibus ipsosque illos deos quos ad metus faciendos vetus finxit et consecravit antiquitas vadere in antra praedonum cum ipsis suis aureis metuendisque fulgoribus?