Latin
7.1.15 to 7.1.16
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 7.1.15-16
Not analysed yet
15. 1. "Quid ergo, inquiet aliquis, honorem diis dandum nullum esse omnino censetis?" . -Si deos nobis proponitis tales, quales, si sunt, debent esse, quosque dicere nos omnes in istius nominis praedicatione sentimus: quemadmodum possumus honorem his non habere vel maximum, cum etiam homines colere potentioribus |f. 141b |acceperimus imperiis, cuiuscumque ordinis fuerint, cuiuscumque fortunae? 2. "Quisnam iste est maximus?" . -Officiosior multo quam habetur a vobis et potentiore in genere constitutus. 3. "Dicite, inquitis, quae sit opinio de dis [primum] digna, recta et honesta nec turpitudinis alicuius deformitate culpabilis". -<Primum> ut neque illos credas quicquam hominis habere consimile nec quicquam expectare quod sit ab se foris atque eatrinsecus veniens, tunc quod saepius dictum est, non ardescere irarum flammis, non gestire corporea voluptate, non exambiri ut prosint praemiis, non ut noceant proritari, benignitatem et gratiam non habere venalem, non gaudere honore conlato, non indignari et adfici non dato, sed quod rei divinae est proprium, sua se vi nosse nec se alienis adulationibus aestimare. 4. Et tamen, ut videamus istud quod dicitur quale sit, quod est istud honoris genus, vervecem arietem taurum dei sub ore conectere conspectuque in eius occidere? Quod est honoris genus, deum invitare ad sanguinem, quem cum canibus videas eum sumere atque habere communem? Quod est honoris genus, lignorum structibus incensis caelum fumo subtexere et effigies numinum nigrore oiauscare ferali? 5. Quod si ea quae fiunt propria vi pendere, non ante sumptis placet opinionibus aestimari, arae istae quas dicitis altariaque haec pulchra infelicissimi animalium generis ustrinae, rogi sunt et busticeta in opus structa foedissimum atque in sedem fabricata faetorum. . 16. 1. Quid dicitis, o isti? Ergone ille putor qui ea coriis tollitur atque expirat ardentibus, |f. 142 |qui ex ossibus, qui ex saetis, ex agnorum lanitiis gallinarumque de plumis, dei munus et honor est, mactanturque hoc illi quorum templa cum adire disponitis, ab omni vos labe puros, lautos castissimosque praestatis? 2. Et quid esse his potest coinquinatius infelicius spurcius, quam si ita facti sunt sensus sui natura, ut in amoribus habeant tam saeva sintque illis in voluptate putores, quos neque ipsi sacrificantes ferre nec ingenuae sustinere tractos valeant per spiritum nares? 3. Quodsi animantium cruore honorari et adfici superorum animos existimatis, cur non eis et mulos et elephantos mactatis et asinosa cur non et canes, ursos et vulpes, camellos et belbas et leones? 4. Et quoniam volucres hostiarum quoque in numeris ponitis, cur non vulturios aquilas ciconias inmussilos buteones corvos accipitres noctuas cumque illis salamandras natrices viperas solifugas? 5. Nempe subest et his sanguis et consimili ratione vitali agitantur spiritu. Quid in illis maioris est operis aut sollertiae in his minus, ut ista non augeant, superorum illa amplificent dignitatem? 6. "Quia rebus ex his, inquit, deos par est honorare caelestes, quibus ipsi alimur, sustentamur et vivimus et quas nobis ad victum sui numinis tribuere benignitate dignati sunt". 7. -Sed et cuminum nasturcium rapa bulbos apium carduos radices cucurbitas rutam mentam ocimum puleium porrumque sectivum idem tribuere dii vobis esseque in usibus vestris alimoniarum in parte iusserunt. Quid ergo cessatis altaribus et haec dare rebusque his omnibus conilam superspergere bubulam et acrimonias intermiscere ceparum?