Latin
Book 7
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 7.1.17
Not analysed yet
VII. 17. 1. Ecce, |f. 142b |si vos canes -necesse est enim quaedam fingi, perspici ut liquidius res possint -si, inquam, canes et asini, si motacillae cum his simul, si hirundines garrulae pariterque cum his porci sensu aliquo humanitatis accepto deos putarent atque existimarent vos esse sacraque vobis intenderent honoris ergo facere, non ex materiis aliis aliisque de rebus sedquibus ali moris est illis et naturali adpetitione fulciri audire a vobis exposcimus, utrumne hunc honorem an contumeliam potius esse iudicaretis amplissimam, cum hirundines vobis muscas, motacillae caederent consecrarentque formiculas, cum altaribus vestris darent asini faenum paleasque libarent, cum inponerent canes ossa et humani stercoris proluviem concremarent, cum ad ultimum porculi caenum vobis profunderent ex volutabris horrentibus, lutosis et voraginibus sumptum? Ita ergo non despui vestras inflammaremini dignitates stercoribus que vos accipi inter atroces conputaretis iniurias? 2. "Sed taurorum corporibus honoratis vos deos et aliorum animantium caedibus". -Et quid hoc ab illo differt, cum et ipsa si nondum, mota tamen futura sint stercora et exigui temporis contracta interiectione putescant? 3. Denique desinite supponere aris ignem: iam profecto cernitis viscera illa taurorum sacra, quibus honor a vobis auctificatur deorum, fervescere vermibus et fluctuare, vitiare et corrumpere statum caeli et ea odoribus morbidis regiones consauciare vicinas; quam si vobis praecipiant dii curam vestram in valetudinem vertere, prandia inde |f. 143 |vel cenas sollemni ea more conficere, longe fugiatis execratique odoris genus veniam poscatis a superis facturos que vos eis numquam talia sacra iuretis. 4. Ita istud non ludere est, non confiteri, non pandere, quid sit deus nescire nec cui potentiae debeat nominis huius vis subdi appellatio que supponi? 5. Cibis novis auctificatis deos, nidoribus cohonestatis et suci<di>s, et quia vobis iucunda et grata sunt ea quae vos alunt, deos etiam creditis in eorum adfluere voluptates, latratorum et canum ritu offis saevitias ponere atque adludere porrigentibus saepius?