Latin
7.1.27 to 7.1.28
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 7.1.27-28
Not analysed yet
27. 1. Denique ut illam semper regulam definitionemque tenebamus, qua demonstratum et fixum est, quicquid fiat ab homine, habere oportere suas causas, et in ista quoque retinebimus parte, ut requiramus ex vobis quae sit causa, quae ratio, ut ante ipsa numinum signa thura iniciantur altaribus et ea eorum incendio familiaria fieri existimentur et mitia. 2. Quid ex huiusmodi facto adquiritur his rei aut eorum ad animos quid accedit, ut merito iudicemus recte ista dependi et non frustra atque inaniter concremari? 3. Ut enim vos debetis ostendere, cur thura diis detis, sic et deos sequitur ut debeatis expromere habere aliquam causam, cur ea non respuant, quinimmo cur ea tam familiariter concupiscant. 4. "Honoramus, inquiet aliquis fortasse, his deos". -Sed nos non vestrum, sed numinum requirimus sensum, nec quid fiat a vobis, sed pendatur |f. 148b |ab his quanti quod in praemium datur favoris interrogamus. 5. Sed tamen, o pietas! Quantus iste est honor aut qualis, qui ea ligni sudore conficitur et resina ea arboris conparatur? Nam ne forte ignoretis, quid aut unde sit thus istud: viscum est ea corticibus profluens ita ut ea amygdalo, ceraso, lacrimabili destillatione coalescens. 6. Hocine ergo superas honorat et auctificat dignitates, aut, offensa si aliquando contracta est, thuris vapore dissolvitur et temperata indignatione sopitur? Quid ergo cessatis cuiuslibet arboris viscum sine ulla passim differitate comburere? Nam si honorantur hoc numina nec indigne sustinent Panchaicas sibi ardere resinulas, quid interest unde fumus altaribus conficiatur in sanctis vel ea visci quo genere nubes suffitionis exaestuent? 28. 1. "An numquid aliquis dicet idcirco superis thus dari, quod odoratus habeat suaves et narium commulceat sensum, reliqua vero sint aspera et ob causam offensionis exclusa?" . 2. -Habent enim dii nares, quibus ducant aerios spiritus, accipiunt auras et remittunt, ut penetrare illos possint nidorum differentium qualitates. 3. Quod si damus ut fiat, mortalitatis eos adiungimus legi et excludimus divinitatis a finibus. Quicquid enim spirat et reciprocos halitus auris commeabilibus ducit, id necesse est esse mortale, quia caeli sustineatur e pastu. Quicquid autem caeli sustinetur e pastu, si recursus abstuleris quibus alternatio redditur abstrahiturque vitalis, |f. 149 |oblidi eius necesse est animam et rationem subrui atque interire vivendi. 4. Ergo si et dii spirant odoremque ad se adtrahunt auris comitantibus involutum, non est ab re dicere et alienis eos suffectionibus vivere et interclusis posse spiraminibus interire. 5. Et unde novissime scitis, an si odorum suavitate capiuntur, eadem sint eis iucunda quae vobis et parili sensu vestras mulceant adficiantque naturas? Nonne fieri potis est, ut quae vobis adferunt voluptatem contra illis aspera videantur et tristi? 6. Cum enim deorum sint sententiae dispares substantiaeque non unae, quibus effici rationibus potest, ut quod qualitate diversum est unum sentiat accipiatque contactum? 7. An non cottidie cernimus et inter animantia terris orta esse aliis eadem vel amara vel dulcia, mortifera. his esse quae illis nata in perniciem non sunt, ut quae illos mulceant odoribus laetis eadem pestiferos halitus aliorum corporibus spirent? 8. Sed hoc ut fiat et accidat non in rebus est causa, quae simul esse mortiferae, simul salutares, simul dulces nequeunt simulque amarae consistere, sed ut quisque est factus, ad extrinsecus rei venientis attactum ita afficitur, qualitatem non accipit ea rerum inpulsionibus natam sed ex sui sensus contagiique natura. 9. Verum omnis haec ratio longe est ab diis sita nec exigui limitis interiectione discreta. Nam si verum est, ut ab sapientibus creditur, incorporales hos esse nec validitatis alicuius eminentia sublevari, inanis apud hos odor est nec sensibiliter commovere aura eos potis est nidoris alicuius, non si mille tu pondera |f. 149b |masculi thuris incendas caelumque hoc totum redundantium vaporum nebulositate cludatur. 10. Quod enim non habet robur et substantiam corporalem, contrectari ab substantia non potest corporali: odor autem corpus est, tactis sicut naribus indicatur: ab deo ergo sentiri ratione non potest ulla, qui caret re corporis atque omni sensu et contagione privatus est.