Latin
7.1.29 to 7.1.30
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 7.1.29-30
Not analysed yet
29. 1. Merum thuris est socium, quod explanari consimiliter poscimus cur ei superfundatur incenso. Nisi enim ratio cur fiat ostenditur nec habebit expositam sui causam, non iam istud errori obiciendum est ludicro sed ut dicatur expressius insaniae dementiae caecitati. 2. Ut enim iam saepius dictum est, debet omne quod geritur causam sui habere perspicuam nec caliginis alicuius obscuritate contectam. Si ergo fiditis facto, aperite, monstrate, liquor iste cur detur, id est vinum superfundatur altaribus. 3. Numquid enim numinum corpora sitim sentiunt aridam et eorum necesse est siccitates umore aliquo temperaria numquid nobis ut mortalibus moris est cenis intermiscere potiones, pari etiam more post solidos victus liborum et pultium hostiarum que caesarum, quo putrefiat facilius ac percoquatur cibus, frequentissimo inrigant accipiuntque se vino? 4. Date quaeso immortalibus diis bibant scyphos, brias, pateras simpuviaque depromite, et quoniam tauris pinguibusque se dapibus atque opimis inferciunt escis, ne quod in stomachi tramite male transvoratum substiterit viscus, succurrite, properate; Iovi optimo maximo merum ne praefocetur date, cupit eructare nec potis est, ac ni illa labatur et dissolvatur obstructio, |f. 149bis |periculum maximum est ne oblisus interrumpatur spiritus et viduatum remaneat sine suis administratoribus caelum. 30. 1. "Sed frustra, inquit, inequitas nobis: non enim nos superis ob eas profundimus merum causas, tamquam illos existimemus aut sitire aut bibere aut suavitatis eius adfectione laetari. Honoris eis ergo datur; quo fiat illorum elatior, amplior augustiorque sublimitas, altaria super ipsa libamus et venerabiles muscos carbonibus excitamus extinctis". 2. -Et quae gravior infligi contumelia dis potest, quam si eos credas accepto mero propitios fieri, aut honorem existimes habitum his magnum, si modo vini exigui rores super vividam ieceris atque instillaveris prunam? 3. Non nobis est sermo cum hominibus rationis expertibus neque quibus non sit communis intellegentiae veritas: inest et vobis sapientia, inest sensus, verumque nos dicere apud vos ipsi interiore iudicio scitis. Sed quid facere possumus considerare nolentibus penitus res ipsas secumque ipsos loqui? 4. Facitis enim quod fieri cernitis, non quod fieri oportere confiditis: primum quia apud vos valet nullam habens consuetudo rationem quam rerum inspecta natura veritatis examinatione ponderata. 5. Quid est enim deo cum vino, aut in huius materia vis qualis aut quanta est, quod cum effusum fuerit, sublimitas eius augescat et honorata existimetur auctoritas? 6. Quid, inquam, deo cum vino est, Veneriis re proxima, nervos omnium debilitante virtutum, |f. 149bis b |verecundiae, pudoris et castitatis inimica, quod in insanias et furores mentes saepius praecipitavit excitas ipsosque illos deos maledictis conpulit exauctorare dementibus? 7. Itane istud non nefas et plenum sacrilegii crimen est, honoris hoc dare, quod si tu id avidius sumpseris, quid facias nescias, quid loquaris ignores, ad extremum temulenti, luxuriosi et perditi convicium infamiamque merearis?