Latin
7.1.42 to 7.1.43
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 7.1.42-43
Not analysed yet
42 [or 39]. 1. Et quid ea hoc facto labis potuit et foeditatis ecfluere, quod aut circum faceret minus purum aut Iovem contaminatum, cum per exigua momenta, per puncta tot in orbe conspiceret milia mortis in generibus variis et cruciatibus interire diversis? 2. "Ante, inquit, est actus, ludi quam inciperent confici". -Si sacrilego pectore religionisque contemptu, est ut ignoscere debeamus Iovi indignanti se spretum nec circensibus propriis sollicitiorem adhibitam curam. Sin autem errore vel casu latens illud non est animadversum et cognitum vitium, nonne fuerat rectum Iovique conveniens, ut humanis ignosceret lapsibus et inprudentiae caecitatem veniali concessione donaret? 3. "Sed vindicanda res fuit". -Et post haec aliquis fuisse illum deum credet, qui puerilis incuriam ludicri civitatis ultus est et persecutus interitu, gravitatis ac ponderis aut ullius habuisse constantiae firmitatem, qui ut sibi ex integro voluptatis in gaudia curreretur, venenatam in perniciem aeris haustus vertit et pestilentiae morbo stragem mortalitatis indixit? 4. Si ludorum exhibitor magistratus minus curavit ediscere quisnam esset illo die circi actus per medium, contractaque est ea hoc culpa, quid infelix commeruerat populus ut aliena delicta capitis sui dissolveret poenispestilentibusque contagiis crudeliter expelleretur e vita? 5. Immo quid feminarum genus, quas ab negotiis publicis |f. 156b |condicio fragilitatis excepit, quid adultae ab virgines, quid puerculi fecere pusiones, quid denique adhuc parvi nutricum sub alimonia constituti, ut in eos inmitteretur par et una saevitia priusque acerbitatem mortis quam dulcedinem aliquam perciperent luminis? 43 [or 40]. 1. <Si> sibi Iuppiter ludos scrupulosius fieri restituique quaerebat, si fideliter reddere suam populo sanitatem nec malum quod fecerat prorogari ulterius et augeri, nonne rectius fuerat, consulem ut ad ipsum veniret, sacerdotum ad aliquem publicorum, pontificem maximum aut ad flaminem suum Dialem eique per somnium et praesulis vitium et funesti causam temporis indicaret? 2. Quae fuerat ratio, ut ruri hominem suetum, obscuritate incognitum nominis, urbanarum inscium rerum, quid sit praesul fortasse nescientem, voluntatis suae deligeret nuntium et expetitae satisfactionis auctorem? 3. Quem si utique sciebat, divinus modo si fuerat, tergiversatorem in obsequio futurum, nonne fuerat pronius et deo conveniens, mentem hominis vertere et parendi subicere voluntatem quam vias adgredi saeviores et latrocinii ritu sine ulla passim ratione saevire? 4. Si enim rusticus senior inexpeditus in rebus obeundis cunctabatur in re iussa causis superioribus retardatus, quid infelices eius commeruerant liberi, ut in eos ira et indignatio verteretur offensasque alterius luminis sui spoliatione pensarent? 5. Et quisquam est hominum qui fuisse illum deum credat tam iniustum, tam impium nec mortalium saltem constituta servantem, |f. 157 |apud quos nefas haberetur magnum, alterum pro altero plecti et aliena delicta aliorum cervicibus vindicare? 6. "Sed et ipsum fecit pestilitatis saevitia comprehendi". -Nonne ergo praestantius, quinimmo aequius fuerat, si hoc esse videbatur faciendum, ut ab ipso patre terror cohercitionis inciperet, apud quem causa tanti fuerat motus et inoboeda cessatio? quam in eius dolorem vim liberis facere et innoxias urere atque abolere personas? 7. Quaenam illa saevitia, crudelitas fuit quae tanta, ut extincta subole intestinis periculis post territaret patrem? Quod iamdudum si facere, id est loco priore, voluisset, nec germanitas conficeretur innoxia et voluntas numinis cognosceretur offensa. 8. "At enim conpleto adnuntiationis officio statim morbus evanuit et sanitati homo est continuo restitutus". -Et quid habet admirationis res ista, si malum quod inspiraverat rettudit seseque in alia ostentatione iactavit? Quodsi penitus res pendas, magis illa crudelitas quam beneficium salutis fuit, siquidem hominem miserum et interire post filios cupientem non gaudia servavit ad vitae sed ut suam solitudinem disceret et orbitatis cruciamenta sentiret.