Latin
7.1.44 to 7.1.45
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 7.1.44-45
Not analysed yet
44 [or 41]. 1. Consimili ratione per alias ire licebit historias et ostendere in his quoque longe aliud quam esse dii debeant de his ipsis dici et earum in expositionibus indicari, velut in hac ipsa quam deinceps ponam, una ei duabusve coniunctis, fastidium ne inmoderatione pariatur. 2. [a. Non imus infitias in annalium scriptis contineri haec |f. 157b |omnia quae sunt a vobis in oppositione prolata. b. Nam et ipsi pro modulo ingeniique pro captu et legimus haec eadem et esse posita scimus, sed quae stionis in hoc summa est, utruane hi dii sint, quos saevire adseveratis offensos reddique ludis et sacrificiis mites, an sint longe aliud et ab huius vi debeant et nominis et potentiae segregari. c. Quis est enim primum qui eos deos existimet aut esse qui credat, qui motibus et saltationibus scaenicis, qui cantheriis frustra currentibus voluptatum solvuntur in gaudia, ineptas et frigidas actiones spectatum proficiscuntur e caelo offendique se doleant et suis honoribus derogatum, si paulisper constiterit ludius aut tibicen modice interquieverit fessus, qui praesulem sibi displicuisse pronuntient, si per circi medium pergat nocens aliquis meritorum poenas et supplicia redditurus? d. Quae si penitus cuncta et sine ulla gratificatione cernantur, non tantum ab diis esse repperientur aliena, verum ab homine quovis lauto nec ad summos apices gravitatis ac ponderis instituto. e. Quis est enim primum deos illos qui existimet aut esse qui credat, qui nocendi habeant saeviendique naturas easque abiciant rursus cyatho uno sanguinis et thuris suffitione molliti, qui motibus scaenicis et saltationibus histrionum festos dies ducant et hilaritatis plenissimas voluptates, qui cantherios frustra et sine ulla ratione currentes spectatum proficiscantur e caelo gaudeantque ea his alios transire, transiri, pronos et cernuos ruere, cum curribus resupinos verti, trahi alios debiles |f. 158 |et cruribus claudicare praefractis, qui praesulem sibi displicuisse pronuntient si per circi medium pergat nocens aliquis meritorum poenas et supplicia redditurus, qui offensos se doleant et suis honoribus derogatum, si paulisper constiterit ludius, interquieverit tibicen fessus, puer ille matrimus decidat fortuito alicuius instabilitate prolapsus ? f. Quae si penitus cuncta et sine ulla partium gratificatione pendantur, non tantum longe longeque ab diis esse repperiuntur aliena, verum quovis homine sentiente communia nec ad studium veri rationum cognitionibus erudito].