Latin
7.1.46 to 7.1.47
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 7.1.46-47
Not analysed yet
3. "Post advectos, inquitis, transmarinis ea gentibus deos quosdam postque condita his templa, post cumulatas sacrificiis aras male habens sese recreatus convaluit populus et pestilentes morbi inducta sinceritate fugerunt" [Liv. X,47]. -"Qui, effamini, dii quaeso?" . 4. "Aesculapius, inquitis, Epidauro, bonis deus valetudinibus praesidens et Tiberina in insula constitutus". -Si esset nobis animus scrupulosius ista tractare, vobis ipsis obtineremus auctoribus, minime illum fuisse divum, qui conceptus et natus muliebri alvo esset, qui annorum gradibus ad eum finem ascendisset aetatis in quo illum vis fulminis, vestris quomadmodum litteris continetur, et vita expulisset et lumine. 5. Sed quaestione ab ista discedimus, Coronidis filius sit, ut vultis, ex immortalium numero et perpetua praeditus sublimitate caelesti. -Ex Epidauro tamen quid est aliud adlatum nisi magni agminis coluber? fidem si annalium sequimur et exploratam eis adtribuimus veritatem: nihil, ut conscriptum est, aliud. |f. 158 b |6. Quid ergo dicemus? Aesculapius iste quem praedicatis, deus praestans, sanctus deus, salutis dator, vale tudinum pessimarum propulsator, prohibitor et eatinctor, serpentis est forma et circumscriptione finitus, per terram conreptans, caeno natis ut vermiculis mos est, solum mento radit et pectore, tortuosis voluminibus se trahens, atque ut pergere prorsus possit, partem sui postremam conatibus prioris adducit. 45 [or 42]. 1. Et quoniam legitur usus cibis etiam, quibus vita in corporibus inmoratur, habet patulas fauces, quibus cibos transvoret oris hiatibus adpetitos, habet receptaculum ventris [ut] ubi mansa et vorata decoquat viscera, sanguis detur ut corpori et viribus redintegratio subrogetur, habet et eatremos tramites, per quos inmunda faea eat aversabili corpora foeditate deonerans. 2. Si quando mutat loca et ab aliis transgredi in alias regiones parat, non ut deus obscure per caeli evolat sidera punctoque in temporis ubi causa postulaverit sistitur, sed velut animal brutum vehiculum quo sustineatur petit, undas pelagi vitat atque ut tutus possit incolumisque praestari, cum hominibus navem ascendit et ille publicae sanitatis deus fragili se ligno et tabularum compagibus credit. 3. Non arbitramur evincere atque obtinere vos posse, Aesculapium illum fuisse serpentem, nisi hunc colorem volueritis inducere, ut in anguem dicatis convertisse se deum, quo mentiri se posse<t nec possent> quisnam esset aut qualis homines intueri. 4. Quod si fuerit a vobis dictum, quam infirmiter invalideque dicatur ipsa rerum inaequalitas indicabit. Si enim |f. 159 |se deus videri ab hominibus evitabat, nec in forma serpentis velle debuit conspici, cum in qualibet forma non ab ipso se alius, sed ipse esset futurus. 5. Sin autem intenderat cernendum se dare, non [debuit] oculorum negare conspectui, cur non talem videri se praebuit, qualem sciebat se esse qualemque se noverat sui numinis in potentia contineri? 6. Erat enim hoc potius multoque praestantius augustaeque conveniens dignitati quam fieri beluam horrentisque animalis in similitudinem verti et dare ambiguis contradictionibus locum, essetne verus deus an nescio quid aliud longeque ab supera sublimitate seiunctum.