Latin
1.240 to 1.250
Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.240-250
Not analysed yet
Idem T.Munatius Plancus, ut saepe diximus, post audita et obsignata testium verba dimissosque interim iudices vocata contione cohortatus erat populum ut clausis tabernis postero die ad iudicium adesset nec pateretur elabi Milonem. [§87] Incidebantur iam domi leges quae nos servis nostris addicerent. Significasse iam puto nos fuisse inter leges P. Clodi quas ferre proposuerat eam quoque qua libertini, qui non plus quam in IIII tribubus suffragium ferebant, possent in rusticis quoque tribubus, quae propriae ingenuorum sunt, ferre. [§88] Senatus, credo, praetorem eum circumscripsisset. Ne cum solebat quidem id facere, in privato eodem hoc aliquid profecerat. Significat id tempus quo P. Clodius, cum adhuc quaestor (53) designatus esset, deprehensus est, cum intrasset eo ubi sacrificium pro populo Romano fiebat. Quod factum notatum erat S. C. ,decretumque ut extra ordinem de ea re iudicium fieret. Ver. a novis. CLX Quo loco inducit loquentem Milonem cum bonarum partium hominibus de meritis suis: [§95] Plebem et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam, quo tutior esset vestra vita, se fecisse commemorat ut non modo virtute flecteret, sed etiam tribus suis patrimoniis deleniret. Puto iam supra esse dictum Milonem ex familia fuisse Papia, deinde adoptatum esse ab T.Annio, avo suo materno. Tertium patrimonium videtur significare matris; aliud enim quod fuerit non inveni. Peracta utrimque causa singuli quinos accusator et reus senatores, totidem equites et tribunos aerarios reiecerunt, ita ut unus et L sententias tulerint. Senatores condemnaverunt XII, absolverunt VI; equites condemnaverunt XIII, absolverunt IIII; tribuni aerarii condemnaverunt XIII, absolverunt III. Videbantur non ignorasse iudices inscio Milone initio vulneratum esse Clodium, sed compererant, post quam vulneratus esset, iussu Milonis occisum. Fuerunt qui crederent M. Catonis sententia eum esse absolutum; (54) nam et bene cum re publica actum esse morte P. Clodi non dissimulaverat et studebat in petitione consulatus Miloni et reo adfuerat. Nominaverat quoque eum Cicero praesentem et testatus erat audisse eum a M. Favonio ante diem tertium quam facta caedes erat, Clodium dixisse periturum esse eo triduo Milonem Sed Milonis quoque notam audaciam removeri a re publica utile visum est. Scire tamen nemo umquam potuit utram sententiam tulisset. Damnatum autem opera maxime Appi Claudi pronuntiatum est.