Latin
1.251 to 1.255
Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.251-255
Not analysed yet
Milo postero die factus reus ambitus apud Manlium Torquatum absens damnatus est. Illa quoque lege accusator fuit eius Appius Claudius, et cum ei praemium lege daretur, negavit se eo uti. Subscripserunt ei in ambitus iudicio P. Valerius Leo et Cn. Domitius Cn. f. Post paucos dies quoque Milo apud M. Favonium quaesitorem de sodaliciis damnatus est accusante P. Fulvio Nerato, cui e lege praemium datum est. Deinde apud L. Fabium quaesitorem iterum absens damnatus est de vi: accusavit L. Cornificius et Q. Patulcius. Milo in exilium Massiliam intra paucissimos dies profectus est. Bona eius propter aeris alieni magnitudinem semuncia venierunt. Post Milonem eadem lege Pompeia primus est accusatus (55) M. Saufeius M. f. qui dux fuerat in expugnanda taberna Bovillis et Clodio occidendo. Accusaverunt eum L. Cassius, L. Fulcinius C. f. ,C. Valerius; defenderunt M. Cicero, M. Caelius, obtinueruntque ut una sententia absolveretur. Condemnaverunt senatores X, absolverunt VIII; condemnaverunt equites Romani VIIII, absolverunt VIII; sed ex tribunis aerariis X absolverunt, VI damnaverunt: manifestumque odium Clodi saluti Saufeio fuit, cum eius vel peior causa quam Milonis fuisset, quod aperte dux fuerat expugnandae tabernae. Repetitus deinde post paucos dies apud C. Considium quaestiorem est lege Plautia de vi, subscriptione ea quod loca edita occupasset et cum telo fuisset; nam dux fuerat operarum Milonis. Accusaverunt C. Fidius, Cn. Aponius Cn. f. ,M. Seius Sex.f. ; defenderunt M. Cicero, M. Terentius Varro Gibba. Absolutus est sententiis plenius quam prius: graves habuit XVIIII, absolutorias duas et XXX; sed e contrario hoc ac priore iudicio accidit: equites enim ac senatores eum absolverunt, tribuni aerarii damnaverunt. Sex. autem Clodius quo auctore corpus Clodi in curiam illatum fuit accusantibus C. Caesennio Philone, M. Alfidio, defendente T.Flacconio, magno consensu damnatus est, (56) sententiis sex et XL; absolutorias quinque omnino habuit, duas senatorum, tres equitum.