Latin
1.264 to 1.271
Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.264-271
Not analysed yet
Quod cum improbe fieri C. Piso consul vehementer quereretur tollique tribuniciam intercessionem diceret, gravi convicio a populo exceptus est; et cum ille eos qui sibi intentabant manus prendi a lictore iussisset, fracti eius fasces sunt lapidesque etiam ex ultima contione in consulem iacti: quo tumultu Cornelius perturbartus concilium dimisit actutum. Auctum deinde eadem de re in senatu est magnis contentionibus. Tum Cornelius (59) ita ferre rursus coepit ne quis in senatu legibus solveretur nisi CC adfuis sent, neve quis, cum solutus esset, intercederet, cum de ea re ad populum ferretur. Haec sine tumultu res ascta est. Nemo enim negare poterat pro senatus auctoritate esse eam legem; sed tamen eam tulit invitis optimatibus, qui per paucos amicis gratificari solebant. Aliam deinde legem Cornelius, etsi nemo repugnare ausus est, multis tamen invitis tulit, ut praetores ex edictis suis perpetuis ius dicerent: quae res studium aut gratiam ambitiosis praetoribus qui varie ius dicere assueverant sustulit. Alias quoque complures leges Cornelius promulgavit, quibus plerisque collegae intercesserunt: per quas contentiones totius tribunatus eius tempus peractum est. Sequenti deinde anno M'. Lepido L. Volcacio coss. ,quo anno praetor Cicero fuit, reum Cornelium duo fratres Cominii lege Cornelia de maiestate fecerunt. Detulit nomen Publius, subscripsit Gaius. Et cum P. Cassius praetor decimo die, ut mos est, adesse iussisset, eoque die ipse non adfuisset seu advocatus propter publici frumenti curam seu gratificans reo, circumventi sunt ante tribunal eius accusatores a notis operarum ducibus ita ut mors intentaretur, si mox non (60) desisterent. Quam perniciem vix effugerunt interventu consulum qui advocati reo descenderant. Et cum scalas quasdam Cominii fugissent, clausi in noctem ibi se occultaverunt, deinde per tecta vicinarum aedium profugerunt ex urbe. Postero die, cum P. Cassius adsedisset et citati accusatores non adessent, exemptum nomen est de reis Corneli; Cominii autem magna infamia flagraverunt vendidisse silentium magna pecunia.