Latin
1.256 to 1.263
Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.256-263
Not analysed yet
Multi praeterea et praesentes et cum citati non respondissent damnati sunt, ex quibus maxima pars fuit Clodianorum. IV. PRO CORNELIO DE MAIESTATE (57) Hanc orationem dixit L. Cotta L. Torquato coss. post annum quam supe riores. Argumentum C. Cornelius homo non improbus vita habitus est. Fuerat quaestor Cn. Pompeii, dein tribunus plebis C. Pisone M'. Glabrione coss. biennio ante quam haec dicta sunt. In eo magistratu ita se gessit ut iusto pertinacior videretur. Alienatus autem a senatu est ex hac causa. Rettulerat ad senatum ut, quoniam exterarum natio num legatis pecunia magna daretur usura turpiaque et famosa ex eo lucra fierent, ne quis legatis exterarum nationum pecuniam expensam ferret. Cuius relationem repudiavit senatus et decrevit satis cautum videri eo S. C. quod aliquot ante annos L. Domitio C. Caelio coss. factum erat, cum senatus ante pauculos annos ex eodem illo S. C. decrevisset ne quis Cretensibus pecuniam mutuam daret. Cornelius ea re (58) offensus senatui questus est de ea in contione: exhauriri provincias usuris; providendum ut haberent legati unde praesenti die darent; promulgavitque legem qua auctoritatem senatus minuebat, ne quis nisi per populum legibus solveretur. Quod antiquo quoque iure erat cautum; itaque in omnibus S. C. quibus aliquem legibus solvi placebat adici erat solitum ut de ea re ad populum ferretur: sed paulatim ferri erat desitum resque iam in eam consuetudinem venerat ut postremo ne adiceretur quidem in senatus consultis de rogatione ad populum ferenda; eaque ipsa S. C. per pauculos admodum fiebant. Indigne eam Corneli rogationem tulerant potentissimi quique ex senatu quorum gratia magnopere minuebatur; itaque P. Servilius Globulus tribunus plebis inventus erat qui C. Cornelio obsisteret. Is, ubi legis ferundae dies venit et praeco subiciente scriba verba legis recitare populo coepit, et scribam subicere et praeconem pronuntiare passus non est. Tum Cornelius ipse codicem recitavit.