Latin
1.277 to 1.285
Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.277-285
Not analysed yet
Cicero, ut ipse significat, quatriduo Cornelium defendit; quas actiones contulisse eum in duas orationes apparet. Iudicium id exercuit Q. Gallius praetor. [In hac causa tres sunt quaestiones: prima, cum sit Cornelius reus maiestatis legis Corneliae, utrum certae aliquae res sint ea lege comprehensae quibus solis reus maiestatis teneatur, quod patronus defendit; an libera eius interpretatio iudici relicta sit, quod accusator proponit. Secunda est an quod Cornelius fecit ne ca maiestatis teneatur. Tertia an minuendae maiestatis animum habuerit.] Enarratio Ver. a primo circi. CLX Postulatur apud me praetorem primum de pecuniis repetundis. Prospectat videlicet Cominius quid agatur: videt homines faeneos in medium ad temptandum periculum proiectos. Simulacra effigie hominum ex faeno fieri solebant quibus obiectis ad spectaculum praebendum tauri irritarentur. Quid? Metellus summa nobilitate ac virtute, cum bis iurasset, semel privatim, iterum lege, privatim (63) patris, publice legis deiectus est? ratione an vi? at utrimque omnem suspicionem animi tollit et C. Curionis virtus ac dignitas et Q. Metelli spectata adulescentia ad summam laudem omnibus rebus ornata. Hoc exemplum affert hoc loco, quod vult probare desistere eum debere ab accusatione quamvis neque accusatus sit neque fecerit pactionem nam Metellus et postulaverat Curionem et destiterat. Confugit autem orator ad Metelli nobilitatem et ad C. Curionis industriam ut tegeret id quod illi utilius quam honestius fecerant. Res autem tota se sic habet: in qua quidem illud primum explicandum est, de quo Metello hoc dicit. Fuerunt enim tunc plures Quinti Metelli, ex quibus duo consulares, Pius et Creticus, de quibus apparet eum non dicere, duo autem adulescentes, Nepos et Celer, ex quibus nunc Nepotem significat. Eius enim patrem Q. Metellum Nepotem, Baliarici filium, Macedonici nepotem qui consul fuit cum T.Didio, Curio is de quo loquitur accusavit: isque Metellus moriens petiit ab hoc filio suo Metello ut Curionem accusatorem suum accusaret, et id facturum esse iure iurando adegit. Metellus fecit reum Curionem; cumque interim quendam civem idem Metellus servum suum esse contendens vi arripuisset ac verberibus affecisset, Curio assertorem ei comparavit. Dein cum appareret eum exitum iudicii illius futurum ut (64) liber is iudicaretur quem Metellus verberibus affectum esse negare non poterat, inter Metellum et Curionem facta concordia est pactione ut neque arbitrium de libertate perageretur, esset tamen ille in libertate de quo agebatur, neque Metellus perstaret in accusatione Curionis: eaque pactio ab utroque servata est.