Latin
1.286 to 1.296
Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.286-296
Not analysed yet
Huc ergo illud pertinet, cum iurasse dixit semel privatim iterum lege, tum scilicet cum in Curionem calumniam iuravit. Cum hoc autem Metello postea Cicero simultates gessit; evasit enim Metellus malus atque improbus civis. Legem, inquit, de libertinorum suffragiis Cornelius C. Manilio dedit. Quid est hoc dedit ? Attulit? an rogavit? an hortatus est? Attulisse ridiculum est, quasi legem aliquam aut ad scribendum difficilem aut ad excogitandum reconditam: quae lex paucis his annis non modo scripta sed etiam lata esset. P. Sulpicium in tribunatu hanc eandem legem tulisse iam significamus. Tulit autem L. Sulla qui postea Felix appelatus est Q. Pompeio consulibus ante XXIII annos quam haec dicta sunt, cum per vim rem p. possedisset et ab initiis bonarum actionum ad perditas progressus esset: quod et initium bellorum civilium fuit, et propter quod ipse Sulpicius consulum armis iure oppressus esse visus est. (65) In quo cum multa reprehensa sint, tum imprimis celeritas actionis. Celeritatem actionis significat, quod Manilius, sicut iam ostendimus, post pauculos statim dies quam inierat tribunatum legem eandem Compitalibus pertulit. Petivit tamen a me praetor maxima contentione ut causam Manili defende rem. C. Attium Celsum significat, sicut iam ante dictum est. Ver. a pri. DCCCL Dicit de eodem Manili tribunatu: Nam cum is tr. pl. duas leges in eo magistratu tulisset, unam perniciosam, alteram egregiam: quod summae rei p. nocuisset ab illo ipso tr. abiectum est, bonum autem quod summa resp. manet et in vestri ordina dis fuit. Dictum est iam supra de his legibus, quarum una de libertinorum suffragiis, quae cum S. C. damnata esset, ab ipso quoque Manilio non ultra defensa est: altera de bello Mithridatico Cn. Pompeio extra ordinem mandando, ex qua lege tum Magnus Pompeius bellum gerebat.