Latin
1.297 to 1.307
Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.297-307
Not analysed yet
(66) Dicit de disturbato iudicio Maniliano: Aliis ille in illum furorem magnis hominibus auctoribus impulsus est qui aliquod institui exemplum disturbandorum iudiciorum reip. perniciosissimum, temporibus suis accommodatissimum, meis alienissimum rationibus cupiverunt. L. Catilinam et Cn. Pisonem videtur significare. Fuit autem Catilina patricius et eodem illo tempore erat reus repetundarum, cum provinciam Africam obtinuisset et consulatus dandidatum se ostendisset. Accusator erat eius P. Clodius, adulescens ipse quoque perditus, qui postea cum Cicerone inimicitias gessit. Cn. quoque Piso, adulescens potens et turbulentus, familiaris erat Catilinae omniumque consiliorumque eius particeps et turbarum autor. Ver. cir. MX Possum dicere hominem summa prudentia spectatum, C. Cottam, de suis legibus abrogandis ipsum ad senatum rettulisse. Hic est Cotta de quo iam saepe diximux, magnus orator habitus et compar in ea gloria P. Sulpicio et C. Caesari Videntur autem in rebus parvis fuisse leges illae, quas cum tulisset, rettulit de eis abrogandis ad senatum. Nam neque apud Sallustium neque apud Livium neque apud Fenestellam ullius alterius latae ab eo legis est mentio (67) praeter eam quam in consulatu tulit invita nobilitate magno populi studio, ut eis qui tr. pl. fuissent alios quoque magistratus capere liceret; quod lex a dictatore L. Sulla paucis ante annis lata prohibebat: neque eam Cottae legem abrogatam esse significat. Sequitur Possum etiam eiusdem Cottae legem de iudiciis privatis anno post quam lata sit a fratre eius abrogatam. M. Cottam significat. Fuerunt autem fratres tres: duo hi, C. ,M. ,tertius L. Cotta qui lege sua iudicia inter tres ordines communicavit senatum, equites, tribunos aerarios; adeptique sunt omnes consulatum. Statim Legem Liciniam et Muciam de civibus redigendis video constare inter omnis, quamquam duo consules omnium quos vidimus sapientissimi tulissent, non modo inutilem sed perniciosam rei publicae fuisse.