Latin
1.65 to 1.73
Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.65-73
Not analysed yet
Videamus tamen num ideo Cicero dicat sibi, quod antea nulli, domum pecunia publica ex aerario aedificatam, quia illis aut locus publice datus sit, aut domus quae non fuerant eorum propter illos publico sumptu aedificatae: Ciceroni domus quae (14) fuerat ipsius et diruta atque incensa erat et consecrata publico sumptu aedificata sit: quod novum et huic primo et adhuc etiam soli contigit. Cir. ver. a novis. DCCCXX [§58] O stultos Camillos, Curios, Fabricios, Calatinos, Scipiones, Marcellos, Maximos! o amentem Paulum, rusticum Marium, nullius consili patres horum amborum consulum qui triumpharunt! Diximus hanc orationem esse dictam Cn. Pompeio Magno II M. Crasso II coss. Pompeii pater bello Italico de Picentibus, M. Crassi pater P. Crassus ante bellum Italicum de Hispanis triumphavit. Cir. ver. a nov. DCLX [§62] Eadem cupiditate vir summo ingenio praeditus, C. Cotta, nullo certo hoste flagravit. Eorum neuter triumphavit, quod alteri illum honorem collega, alteri mors peremit. Credo vos quaerere et quis hic Cotta et quis ille collega Crassi fuerit. Fuit autem C. Cotta orator ille compar P. Sulpici qui est in dialogis Ciceronis de Oratore scriptis. Cum decretus ille esset triumphus, mortuus est ante diem triumphi, cum cicatrix vulneris eius quod ante plures annos in proelio acceperat rescissa esset repente. L. autem Crasso collega fuit Q. Scaevola pontifex qui, cum animadverteret (15) Crasso propter summam eius in re publica poten tiam ac dignitatem senatum in decernendo triumpho gratificari, non dubitavit rei publicae magis quam collegae habere rationem ac ne fieret S. C. intercessit. Idem provinciam, cuius cupiditate plerique etiam boni viri deliquerant, deposuerat ne sumptui esset oratio . Statim [§62] Inrisa est a te paulo ante M. Pisonis cupiditas triumphandi a qua te longe dixisti abhorrere: qui etiam si minus magnum bellum gesserat, istum honorem omittendum non putavit. Tu eruditior quam Piso.