Latin
1.74 to 1.90
Asconius, QUINTUS ASCONIUS PEDIANUS (c. 9 B.C. - c. A.D. 76) 1.74-90
Not analysed yet
Quis hic M. Piso fuerit credo vos ignorare. Fuit autem, ut puto iam nos dixisse, Pupius Piso eisdem temporibus quibus Cicero, sed tanto aetate maior ut adulescentulum Ciceronem pater ad eum deduceret, quod in eo et antiquae vitae similitudo et multae erant litterae: orator quoque melior quam frequentior habitus est. Biennio tamen serius quam Cicero consul fuit; triumphavit procos. de Hispania Q. Hortensio Q. Metello Cretico coss. ante Ciceronis consulatum. Paulo post [§65] Instant post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique ludi, quales non (16) modo numquam fuerunt, sed ne quo modo fieri quidem posthac possint possum ullo pacto suspicari. Cn. Pompeii ludos significat quibus theatrum a se factum dedicavit, quibus ludis elephantorum pugnam primus omnium dedit in Circo. Ver. a novis. DLX [§68] Est quidam Graecus qui cum isto vivit, homo, vere ut dicam sic enim cognovi humanus, sed tam diu quam diu aut cum aliis est aut ipse secum. Philodemus significat qui fuit Epicureus illa aetate nobilissimus, cuius et poemata sunt lasciva. Cir. ver. a novis. CCCXX [§82] Quamquam, quod ad me attinet, numquam istam imminuam curam infitiando tibi. Prope notius est quam ut indicandum sit hunc versum esse L. Acci poetae et dici a Thyeste Atreo. Cir. ver. a novis. CC [§89] Quod populari illi sacerdoti sescentos ad bestias socios stipendiarios que misisti. Manifestum est P. Clodium significari. (17) Cir. ver. a novis. CXX [§94] Ecquid vides, ecquid sentis, lege iudiciaria lata, quos posthac iudices simus habituri? Legem iudiciariam ante aliquot annos quibus temporibus accusatus est Verres a Cicerone tulit L. Aurelius Cotta praetor, qua communicata sunt iudicia senatui et equitibus Romanis et tribunis aerariis. Rursus deinde Pompeius in consulatu secundo quo haec oratio dicta est promulgavit ut amplissimo ex censu ex centuriis aliter atque antea lecti iudices, aeque tamen ex illis tribus ordinibus, res iudicarent.