Latin
Lines 1.68-1.70
Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.68-70
Not analysed yet
56. Inde sequenti mane illucescente vexilla commovens ad locum, qui dicitur Ethandun, venit, et contra universum paganorum exercitum cum densa testudine atrociter belligerans, animoseque diu persistens, divino nutu, tandem victoria potitus, paganos maxima caede prostravit, et fugientes usque ad arcem percutiens persecutus est, et omnia, quae extra arcem invenit, homines scilicet et equos et pecora, confestim caedens homines, surripuit, et ante portas paganicae arcis cum omni exercitu suo viriliter castra metatus est. Cumque ibi per quatuordecim dies remoraretur, pagani fame, frigore, timore, et ad extremum desperatione perterriti, pacem ea condicione petierunt, ut rex nominatos obsides, quantos vellet, ab eis acciperet, et ille nullum eis daret, ita tamen qualiter nunquam cum aliquo pacem ante pepigerant. Quorum legatione audita rex suatim utens, misericordia motus, nominatos, quantos voluit, obsides ab eis accepit. Quibus acceptis, pagani insuper iuraverunt se citissime de suo regno exituros, necnon et Godrum, rex eorum, Christianitatem subire et baptismum sub manu Aelfredi regis accipere promisit. Quae omnia ille et sui, ut promiserant, impleverunt. Nam post hebdomadas Godrum, paganorum rex, cum triginta electissimis de exercitu suo viris, ad Aelfred regem prope Aethelingaeg in loco, qui dicitur Alre, prevenit. Quem Aelfred rex in filium adoptionis sibi suscipiens, de fonte sacro baptismatis elevavit. Cuius chrismatis solutio octavo die in villa regia, quae dicitur Waedmor, fuit. Qui, postquam baptizatus fuit, duodecim noctibus cum rege mansit. Cui rex cum suis omnibus multa et optima beneficia largiter dedit.
57. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXIX, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo primo, praefatus paganorum exercitus de Cippanhamme, ut promiserat, consurgens, Cirrenceastre adiit, quae Britannice Cairceri nominatur, quae est in meridiana parte Huicciorum, ibique per unum annum mansit.
58. Eodem anno magnus paganorum exercitus de ultramarinis partibus navigans in Tamesin fluvium venit, et adunatus est superiori exercitui, sed tamen hyemavit in loco, qui dicitur Fullonham, iuxta flumen Tamesin.