Latin
Lines 1.71-1.78
Asserius, Asserius de Rebus Gestis Aelfredi 1.71-78
Not analysed yet
59. Eodem anno eclipsis solis inter nonam et vesperam, sed propius ad nonam, facta est.
60. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXX, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo secundo, saepe memoratus paganorum exercitus Cirrenceastre deserens, ad Orientales Anglos perrexit, ipsamque regionem dividens coepit inhabitare.
61. Eodem anno exercitus paganorum, qui in Fullonham hiemaverat, Britannicam insulam deserens, iterum ultra mare navigans, ad Orientalem Franciam perrexit, et per unum annum in loco, qui dicitur Gendi, mansit.
62. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXI, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo tertio, praefatus exercitus superius in Franciam perrexit. Contra quem Franci pugnaverunt, et, finito proelio, pagani, equis inventis, equites facti sunt.
63. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo quarto, praefatus exercitus suas naves per flumen, quod dicitur Mese, sursum tanto longe in Franciam pertraxit, et ibi uno anno hyemavit.
64. Et eodem anno Aelfred, Angulsaxonum rex, navali proelio contra paganicas naves in mare congressus est; ex quibus duas cepit naves, occisis omnibus, qui in eis erant. Duarumque aliarum navium duo principes, cum omnibus suis sociis, valde proelio et vulneribus fatigati, depositis armis, curvo poplite, et supplicibus precibus, dederunt se regi.
65. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXIII, nativitatis autem regis Aelfredi trigesimo quinto, praefatus exercitus naves suas per flumen, quod dicitur Scald, contra flumen navigans, ad monasterium sanctimonialium, quod dicitur Cundoth, traxit, et ibi anno uno mansit.
66. Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXIV, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo sexto, praefatus exercitus in duas se turmas divisit: una etenim turma in Orientalem Franciam perrexit, et altera ad Britanniam veniens, Cantiam adiit, civitatemque, quae Hrofesceastre Saxonice dicitur, in orientali ripa fluminis Medwaeg sitam, obsedit. Ante huius portam pagani castellum sibimet firmum subito fabricaverunt; nec tamen illam civitatem expugnare potuerunt, quia cives illi se viriliter defenderunt, quousque Aelfred rex, cum magno exercitu adiutorium illis conferens, supervenit. Et tunc pagani, relicta arce sua, et omnibus equis, quos de Francia secum adduxerant, derelictis, maxima parte necnon captivorum suorum in arce dimissa, adveniente subito rege, ad naves suas confestim confugiunt, et Saxones statim derelictos a paganis captivos et equos diripiunt. Pagani itaque, magna necessitate compulsi, eadem aestate iterum Franciam adierunt.