Latin
CAPUT XI
Athanasius Kircher, Arca Noe 114
Unproofread scanNot analysed yet
quarum prima Pelicanis, Onocrotalis, Plateis, seu Cochlearibus Anseribus: secunda Phasia nis &Urogallis; Tertia Pernicibus, Perdicibus, Attagenibus juxta differentes earum species; quarta Halcyonibus, quinta Picarum Picorumque habitationi parata erant. Ex opposito verò harum mansionum, ingens Aviarium patet signatum literâ E. in quo differentibus cavers o mnis generis peregrinae volucres, uti sunt Argatilei, Veliae, Tyranni, Aegypti cireges, Carthiae, Colluriones, Batides, Aegythali, Spizitae, Enipolegi, Glottides &similia includuntur. Et sicuti nulla harum ab altera, naturae quadam dissimilitudine dissidet, ita quoque inter se sine pugna amicè degunt. Vicina verò literâ F. signata mansio servit majoribus avium speciebus, quas Gryphofalcones vocant unà cum Harpyis non fabulosis, sed veris volucribus rapacitate immanibus, de quibus suprà actum est. Receptaculum literâ G, &H. signa tum continet varias Columbarum, Turturum, dein &Gallinarum, Gallorumque differentes species, quae uti munda sunt animalia, ita quoque ex iis septena &septena ad posteri Mundi semen destinantur. Quae ita intelligi velim, ut ex mundis animalibus, non nisi septen assumerentur, id est, tria paria, masculus &foemina &ultimum ex omnibus septenis reservaretur ad sacrificium finito Diluvio à Noë, DEO offerendum. De Aviario magno I. in quo omnes par vae aviculae promiscuè diversabantur, suprà dictum fuit, vicinumque habitationi Noë constituitur, ut quantum nobis imaginari possumus, vocibus suis, animum Noë ingentibus curis distentum nonnihil relaxarent. Post habitationes Noë filiorumque, sequitur receptaculum Corvorum lite râ R.