Latin
115.1 to 115.4
Athanasius Kircher, Arca Noe 115.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
signatum, in quo unà Cornices, Monedulae sub variis speciebus bina &bina concluderentur. Sequitur receptaculum, in quo Passeres domestici unà cum solitarus, Galgalis, Upupis, simiesque diversae species continebantur. Receptaculum T. Paros, Paricesque sub differentibus speciebus continet. Receptaculum V. Cuculos Phoenicuros, Rubeculas, Erucasque pariter sub variis speciebus tenebat. Litera W signat Hirundinum mansionem nidis suis instructam, earundemque varias species; hoc uti volucrum genus est, caveis includi nescium, ita quoque verisimile est, iis iberam per longitudinem Arcae volandi, nidosque fabricandi potestatem concessam fuisse. Mansio X. Coturnicibus &Ortygometris deputatur. Manucodialis verò Mansio signata literâ Y. Ultinum Receptaculum literâ Z. notatum, vacuum reliquimus, ut si cuipiam aliae adhuc volucrum species nobis incognitae occurrerent, eas intra illud concludere posset; est enim capacissimum, &locum praestare potest vicenis etiam &lius diversarum avium speciebus recipiendis, aptum. Sed jam ad oppositi lateris receptacula progrediamur. Mansio, quae K. signatur, varias Falconum species continet. Altera signata literâ L. Struthiocamelos, ampliori ob corporis molem, stabulo dignos. Tertia signata literâ M. Grues, Cicomas &Ibides exhibet. Mansio quae litera N. signatur, Anseres domesticos &sylvestres; signata literâ P. Anatum diversas species continet. Mansio Q. Milvos, Mergos, &Fulicarum varias aquaticarum volucrum species exhibet. Litera R. notat caveas Ficedularum, &quas Beecacias vocant, lautum mensis epulum; Quae verò signatur literâ 5. Sturnorum, Motacillarum, similiumque volucrum mansionem notat. In ultimo tandem Arcae angulo, diri ominis nocturna animalia, Bubones, Ululae &Otides, Nycticoracesque suam sortiuntur stationem. Habes hîc Lector ob oculos proposita omnium volucrum Receptacula juxta Arcae longitudinem utrimque disposita, adeò ampla, ut non dicam una species, sed &decies bina, &septena in unoquoque eorum contineri possint quemadmodum ex dimensione singularum mansionum per subjunctam cu bitorum scalam experiri poterit; ut promde impius quispiam capacitatem hujus Contignationis, tot ac tantis, &propè innumeris avium speciebus re cipiendis veluti impossibilem, cavillari desinat.