Latin
137.1 to 137.4
Athanasius Kircher, Arca Noe 137.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
reliqua Sacrae Historiae Mosis partim con grua, partim incongrua sunt Quin etiam Nicolaus Damascenus lib. 96. de Diluvio refert his verbis. Est inquit, super Regionem Miniarum ingens mons in Armenia, nomine Baris, in qui multos profugos Diluvii tempore servatos ferunt, &quendam Arca vectum in monti hujus vertice haesisse, ac reliquias lignorum ejus longo tempore durâsse, qui forsan i fuit, de quo etiam Legistator Judaeorum Moses scribit. Haec Damascenus. Cyril. lus Alexandrinus lib. 1. contra Julia num, ad idem probandum, testimonium adfert Alexandri polyhistoris, Ipse Plato, inquit, obscuram ejus Diluvii significatio nem dat, cum in Timaeo, Sacerdotem quendam Aegyptium inducit ex sacris Aegyptiorum libris referentem Siloni, ante particularia Diluvia Graecis nota &celebrata fuisse antiquitus maximam quandam aquarum inundationem, terraeque vastitatem, quod quidem aliud non fuisse videtur, quàm Noc micum Diluvium. Item Plutarchus in libro de solertia animalium, tradit proditum esse abiis, qui de Deucalionis Dilu vio scripserunt Columbam missam ex Arca à Deucalione cum egressa esset tempestatis; cum iterum avolans non revertisset, serenitatis fuisse indicium; quod quidem non nisi ex Noëtico Diluvio desumptum fuit. Quae ut paulò clariùs exponantur, Notandum est, duo à veteribus memorari Diluvia, utrumque in Graecia unum in Attica Ogygium, alterum in Theßalia Deucalionis. De Ogygio prime dicam. Contigit hoc Ogygis Regis Atticae tempore, regnantibusque apud Argivos Inacho &Phoronaeo, de quibus, si placet lege OEdipi primum Tomum, ubi de hisce fusè disceptatum est; quo uniyersa illa Regio ita aquis submersa, atque adeò vastata fuit, ut eam per 200. annos ferè incultam, inhabitatamque relique rit; referunt autem Hellenicus, &Phi Scrilochorus, Annalium Atheniensium ptores apud Eusebium de praeparat: Euangelica, hoc Diluvium contigisse mille &viginti annis ante primam Olympiadem; cui non dissentiunt Castor &Thallus Syriacae historiae Scriptores; &Diodorus Sicuilus, qui Orbis historiam in Bibliothecas contulit, nec diversae sententiae fuisse putandus est Orosius, qui Ogygium Di luvium 1040.