Latin
137.5 to 137.7
Athanasius Kircher, Arca Noe 137.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
annis ante Romam condi tam contigisse tradit: Roma, inquit, iquidem condita fuit, 24 annis ante primam Olympiadem, qui annus proximè incidit in annum octavum Regis Judae, id est, 283. annis post inceptam Templi Salomonis aedificationem, uti ex Libro 3. &4. Regum patet. Fuit autem prima Olympias, 763. annis post egressum filiorum Israel ex Aegypto; siquidem ab eo egressu usque ad aedificationem Templi Salomonis lib. 3. Reg. c. 6. numerantur anni 480. Ex hisce con cluditur, Diluvium praeceßisse egressum Israëlitarum ex Aegypto, annis 263, &incidisse in annum aetatis Jacob Patriarchae circiter nonagesimum; ex hoc computu Orosiano non exiguus error nascitur, dum dicit Romam conditam ante 1. Olympiadem, 24 annis, cum tamen communis sententia teneat 7. Olymp. conditum fuisse; hunc praeceßit Diluvium Noeticum annis ferè 540. Sed haec de Ogygio Diluvio sufficiant. Sequitur modò Diluvium Deucalionis quo nil apud Veteres Poëtas &Historicos celebrius est, quod &sub Atticae Rege contigisse traditur. Eusebius ait, Cecropem 400 fermè annis Trojanum bellum antecessisse, &medio illo tempore inter Cecropem, &bellum Trojanum conti gisse Diluvium Deucalionis. Varro apud S. Augustinum de civit: Diluvium Deucalio nis sub Rege Cranao, qui Cecropi proximè luccessit; Justinus autem Historicus hoc Diluvium accidisse tradit sub Rege Amphictyone, qui tertius à Cecrope regnavit; cui consentit Orosius.