Latin
139.1 to 139.5
Athanasius Kircher, Arca Noe 139.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
σσὸ ἐτ στ comparent Noëticae navis, quam, quisquis tandem hujus schematis author fuit, cum Deucalionis Arca, quâ Atticae Diluvium effugit, confudit. Vides ibidem intra Arcam Deucalionem cum Pyrrha, vel quod idem est, Noë cum uxore sua, quam alii Rheam, quidam Noriam dictam fuisse autumant; vides &supra Arcam columbas binas, &unam cum ramo, quem unguibus tenet, tecto Arcae insidentem, cum inscriptione: EIIM. ATP. AAE EANAPOT. B. ARXI. ATIA. MEQN; id est, M. Aurel. Alexandre II. Pontifice Apamensium. Alterum Numisma est Julii Sept. Severi Pertinacis; uti Inscriptio primae faciei, &cum ejusdem effigie luculenter docet: AYT. KA. CEIIT. CEOYEPOC IIEPTI. id est, Imperato Caesar, Lucius Septinius Severus Pertinax Altera facies, paucis exceptis, ferè prorsus cum praecedenti Numismate in O mnibus convenit, exceptâ inscriptione quae plurimùm differt; ut unum cum al tero comparanti patebit. Viden Arcae figuram, Deucalionem cum Pyrrha uxore continentem: viden columbas à Deucalione Noëmorpho extra Arcam dimissas quarum prior volando redux cum ramo olivae unguibus inserto: Inscriptio sic se habet: EHIATQNOOETOT. AP TE. MATNHTON ANAMEΩN, id est, sub Agonotheta Artemidos Apamen sium. Putat hîc doctissimus Falconeriu per vocem APTE, numerum significari istius anni, quo Nummus iste iuxta Fastos Apamensium cusus est: Ego verè existimo, per vocem APTE denotar Artemidem, id est Dianam, in cujus ho norem apud Apameenses instituebantur Agones, Pausaniâ teste, qui in Eliacis suis Dianae mense Elaphobodeon, θnρμέτικα gymnasmata instituta refert, idque mul tis aliis argumentis comprobare possem, si instituti mei ratio postularet. Quare jam ad propositum nobis thema conti nuandum progrediamur. Meritò quis hoc loco mirari posset. quid Caesaribus, quid Apamensibus cum Arca Deucalionis, aut Noë commercii esse possit. Quod ut pateat, paulò altiùs ordiri visum fuit. Inter complures hujus nominis Apameas urbens, duas potissimum celebres fuisse Mesopotamiae, &Syriae, quae &colonia olim Romanorum fuit; quamvis alii Bithymae Apameam Romano rum coloniam fuisse velint. Prima olim dicta Mεσενη, eò quod inter duo flumina Tigrim &Euphratem media fuerit; ita Strabo apud Stephanum. Απομαια πολις, ἡ ἐν τὴ Μεσήνων γῇ τῷ Τίγριδι περιεχομένη, Apamea Urbs est quae Misene, Tigride circumdatur.