Latin
139.6 to 139.8
Athanasius Kircher, Arca Noe 139.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Altera Syriae, civitas Ἀπομεία Συρριἄς πόλις ἀπο Ἀπαμης τῆν Σελεύκου μήτρος. De cujus conditione, varia apud Authores lis est, quam vide apud suprà laudatum Falconerium. Quicquid sit, &Mesopotamiam, &Syriam, Bithyniamque, Romanorum Imperio subjectam fuisse, fusè docent Antiquitatum Rom. Scriptores. Notan dum itaque est, hosce nummos vel in Sy ria, vel Mesopotamia à subditis in gratian Caesarum cusos fuisse. Quoniam verc dictus in Regionibus nihil erat Diluvi Noëmico celebrius, nil in populari sermone frequentius, utpote in quibus Noe natus, enutritusque fuerat, Arcam con struxerat, humanum genus servârat, fa cilè contingere potuit, ut ob tam admirandos in Diluvio rerum eventus, per manus longa seculorum serie posteris traditas, quicquid de Noemo admiratio ne dignum audierant, id Deucalioni in Graeco, aut Ogygio Cataclysmo fabularum Architecti attribuerint; ut proindè plerique melioris notae Scriptores Deucalionem, non alium quàm Noemum indigitatum fuisse existiment; nec desunt ad id probandum authoritates. Primo enim Deucalionem Japheti filium fuisse, Apollonius lib. 3. asserit: ἔνθα Προμηθεὺς Ιαπὲμονίτης ἀγαθὸν τέκε Δευκαλιῶνα. His namque Prometheus filius Japeti clarum edit Deucalionem. Secundò. Berosus Noëmum Scytham fuisse ait; Lucianus verò etiam Deucalionem I. de Dea Syria refert: οἱ μὲν ὧν πολλοι Δευκαλιῶνα τον Σκυθέα τὸ ἱερον εἴσαθαι λέγουσι, τοῦτν Λευκαλιῶνα ἐπὶ του, τὸ πολλὸν ὕδωρ εγνετο. ΜulFama celebris apud posteros Syres &Mesopotamiae populos de gestis stuendis Nο, impulit indigenas ad cudendos hujusmodi nummos. ti sanè Scytham Deucalionem, Sacellum hoc erexisse inquiunt, eum ipsummet Deucalionem, cujus tempore fuit inundatio.