Latin
141.9 to 141.10
Athanasius Kircher, Arca Noe 141.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Fabula. Itaque Mythologus fabulam refert hoc pacto: Deucalion cum jam post columbam emissam, neque amplius redeuntem comperisset, siccum jam alicubi esse Terrae solum, idque non longè abesse, eò cum scapha trajecit, quò cum Pyrrha egressus Themidis Oraeulum quae tunc responsa dabat, adiit sciscitaturus, quo pacto, si ita Diis placeret, humanum genus reparari possit, hoc verborum tenore apud Ovid. lib. 1. Metamorph. Dic Themi, quâ generis damnum reparabile nostri Arte sit, &mersis fer opem mitissima rebus. Mota Dea est, sortemque dedit; discedite Templo Et velate caput, cinctasque resolvite vestes Ossaque post tergum magnae jactate parentis. Sors itaque fuit, velato capite jactare post tergum ossa magnae matris. Quibus diù cogitatis cum partim difficilli mum cognitu id esse judicarent, locis omnibus limo obductis, partim etiam impium DEAE responsum videretur s etiam mortuorum ossa, quae ubinam essent locorum, nescirent, effodere &movere juberentur.