Latin
KAICAP IOTAIOC PAITIHOC
Athanasius Kircher, Arca Noe 142
Unproofread scanNot analysed yet
At venit tandem in mentem Deucalioni, communem omnium matrem, &altricem esse Ter ram, cujus ossa dici non incongruè saxa ob duritiem possint; quae pulchrè Ovidius citato loco explicat Obstupuêre diù, rumpitque silentia voce Pyrrha prior, jußisque Deae parere recusat. Detque sibi veniam, pavido rogat ore pavetque Laedere jactatis maternis oßibus umbras. Verum Deucalion cum resistenten vidisset Pyrrham; id mysterio non vaca re, quod DEA jussisset, suspicatus, statim subjunxit, nodumque Pyrrhae exposuit hisce verbis: Magna parens Terra est, lapides in corpore Terrae Ossa reor dici; jacere hos post terga jubemur Quibus verbis, ex saxis homines in staurandos innuit: Graecis enim λαοι populi, &λαὸς Lapis quoque dicitur uti ex sequenti patet. Ἐκ δὲ λίθων ἐγνοντο βροτί λαοι δὲ κα λοῦνται. Ex Saxis homines sunt nati, Laique vo camur Hanc fabulam Juvenalis in Satyra paucis versibus comprehendit; &Arrianus l. 2. Rerum Bithynicarum, quamque in suprà propositis Numismatis per duas illas figuras, quae Deucalionem &Pyr rham notant, velato capite, brachiisque in coelum sublatis Arcae prodromas ex pressas vides. Quae, ut dixi, Juvenalis paucis complexus, hoc pacto describit Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor Navigio montem adscendit, sortesque poposcit Paulatimque animae caluerunt mollia saxa Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas Caeterum quae Arrianus lib. 2. Rerum