Latin
KAICAP IOTAIOC PAITIHOC
Athanasius Kircher, Arca Noe 143
Unproofread scanNot analysed yet
Bithynicarum de Deucalionis Ara Jovi liberatori in monte erecta, &de voragine quadam juxta Templum Jovis Olym bii, in quam aquas Diluvii exoneratas fuisse, narrat, ac promde annuâ sollennitate polentam cum melle, &farina triticea proiicere consueverint; vide Alios fusius tractantes. Quid verò, ex sa xis homines natos intellexerint Mythologi, Dico, quod cum Deucalion vir esset bonus, justus &pius, qui ob aequitatem, religionemque suam non solum Promethei, sive prudentiae filius sit creditus sed etiam ab aquarum impetu, DEO protegente Deucalion &Pyrrha, omnibus nefariis in Diluvio perditis hominibus servatus fuit: Est enim initium sapientiae timor Domini; undè &prudentiae filius appellatus fuit; cum viros bonos &justos omninò mergi non patiatur DEUS, quos fluctuare quidem patitur sed datcum tentatione proventum. Verùm cum homines rudes, &religionis cultusque Divini nascerentur ignari, dicti sunt lapides, qui a Deucalione &Pyrrha ad meliorem vitam instructi in homines conversi videbantur. Habes hîc Tropologicam fabulae expositionem. Ex quibus jam ordine expositis, lu- Pleraque fabularum culenter patet, veteres Mythologos ple figmenta ex SS. Li taque de Deucalionis Diluvio &Arca teris ex tracta. ejusdem, de γιγαντομαχίᾳ, occalione Turris Babylonicae, caeterasque fabulosas Poetarum narrationes ex Sacra Bibliorum historiâ deprompsisse. Verùm cùm de hisce in nostro Oedipo Aegyptiaco, primo &secundo Tomo, uti &in Obelisco Pamphilio, per parallelam quandam comparationem, quàm uberrimè egerimus, eò Lectorem remittimus. CAigitia