Latin
147.1 to 147.5
Athanasius Kircher, Arca Noe 147.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Erat siquidem de quo tidiano victu cunctorum tam quadrupedum, quàm volatilium, reptilium que necessitati providendum de modo &ratione, quibus alimenta, ad es congruè sustentanda distribuerentur. cogitandum; quibus ad singula singu lorum stabula, &caveas comportandis summus &ordo, &temporis ratio re quirebatur: Summo itaque diluculo vero haud absimile est, eum coactâ sua familiâ, primò eam ad Divini Numinis jussa omni studio &diligentia perfi cienda, ad patientiam in tot tantisque laboribus DEI causa subeundis, ad fiduciam &spem in Divina assistentia concipiendam, exhortatum fuisse. Secundò; eum tanquam supremum rerum benè gerendarum praesidem, victum singulis tam quadrupedibus quàm volatilibus appropriatum ex ma joris Penuarii reconditoriis, suos de promi jussisse; &ne in tanta stabulorun multitudine, ex convenienti ciborum distributione error committeretur, singula stabula, illum nominibus ipsorum animalium propriis, uti &reconditoria Magazini correspondentibus signis, ad confusionem vitandam, praenotasse; hoc enim pacto administratores filii consti tutum singulis animalibus cibum meri diano tempore sine errore distribuere poterant. Laboribus hisce finitis, eo pariter ad restauranda corpora, sic dictante Naturâ, prandium à foeminis inte rim praeparatum, in communi caenaculc sumpsisse, arbitramur: Post prandium verò, quotidiana consilia, de Arcae cura de difficultatibus occurrentibus, similibusque inter se agitasse putamus: quibus omnibus solutis, novos adoriebantur la bores. Primò enim obeuntes Arcam, ac explorandum, quomodò animalia qua drupedia, quomodò volatilia se gere rent; quibus opus haberent; num aqua sufficienti potu indigerent; num inter se quietè viverent; observabant; cuncta verò animalia etiam ferocissima, Noëmo praetereunti, eo, quo poterant, modo, submissis cervicibus reverentiam obe dientiamque, tanquam unico eorum conservatori praestitisse, quibus &ipsum qua voce, qua gestibus abblanditum fuisse. piè credere possumus. Quoniam vero animalia indies bis restaurari solent, cre dibile est, sub vesperum de victu novoomnibus &singulis animalibus provisum fuisse, aquas ad potum comportatas fuisse, cura vero de volatilibus, foeminis relicta, in victu singulis speciebus proportionato, distribuendo, occupatis, &distentis: Noëmo interim, quantum carnivora animalia, carne, non carnivora verò, quanto foeno, paleis, avenâ, caeterisque cibariis frumentaceis indige rent, pro quotidiano alimento sub certa mensura praescribente, &ad staterae leges determinante; quam mensuram deinde ex Penuario majori in Zootrophium inferius, partim per scalas in fine Arcae positas deferebant, partim per clathratas cataractas in Zootrophium inferius dimittebant; partim denique per destinatas cataractas in superius Ornithotrophium pro volucribus, per tro chleas in hunc finem adaptatas per funes trahebant.