Latin
147.6 to 147.7
Athanasius Kircher, Arca Noe 147.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Duo hîc consideratione dignissima occurrunt. Primo animaliun gubernandorum multitudo, &labor in gens, quo octo solummodo homine perpetuo occupabantur; qui sane tàm arduus, &excessivus fuit, ut nisi illi divinitus confortarentur, tot tantisque laboribus succumbere, necesse fuisset. Non finiebantur hîc labores, dum singulis hebdomadis stabula ab excremen torum colluvie, ne tot animalia, tum foetore, tum propriis sordium cumulis putrefacta exanimarentur, ingenti labo re, expurganda essent. Magnam itaque in emundanda Arca curam impensam. fuisse, quis non videt? Quia verò undique &undique Arca clausâ, exitus non dabatur, illae in sentinam, infimum Arcae zed b Arcae locum, qui, uti paulò antè ostendimus 60000 cuborum cubitalium capax erat, per cataractas in Arca expressas devolvebantur; &nè apertae halitu suo Arcae aerem inficerent, denuò post evolutionem sordium arctè claudeban tur. Quia verò perpetuus animalium halitus, stercorumque abundantia, tum lucernarum, queis diu noctuque con tinuò in caliginoso carcere utebantur.