Latin
PARS III
Athanasius Kircher, Arca Noe 188
Unproofread scanNot analysed yet
Si rerum Sublunarium in hoc infime globi terrestris theatro stupendas mu tationes penitius consideremus, repe riemus, nil in iis adeò stabile, nil adeò perenne, ac solidum, quod non intra breve tempus suas sustineat contrarias vicissitudinum alterationes, ac ultimo tandem in id, quod ab initio fuit, Chaos resolvatur. Experientia omnium seculorum docet, Tellurem suos pati morbos &al terationes ex variis interioris oecono miae dissidiis exortas; Nam cum, ut rectè Aristoteles: Interiores Telluris par tes perindè ut animantium plantarumque corpora juventutem &senectutem suam habeant; recte concludere possumus, Orbem Terrarum, nec quoad interiores nec quoad exteriores partes, eo statu perseverare, quo fuit à rerum primordiis Lactantius, fluctuantis naturae conditio nem, &mundanae rotae instabilitatem quâ omnia infinitis casibus involvens nil sub sole perpetuum, nil diuturnun esse permittit, altiùs expendens, ita exclamat. Enumerare possem, quoties repen tinis quassatae motibus, vel hiaverint Terrae vel descenderint in abruptum; quoties demersae fluctibus &Urbes &Insulae abierint u profundum, fructiferos campos paludes inun daverint, flumina &stagna siccaverint, mon tes etiam vel deciderint abrupti, vel plani fuerint adaequati; plurimas etiam regiones &plurima fundamenta montium latens, &innatus ignis consumit; quam quidem instabilem naturae vicissitudinem, summi nullo notempore Philosophi non sine admiratione ob servarunt Omnia (inquit Seneca) tempus edax depascitur, omnia carpit. Omnia sede movet, non sinit esse diù. Flumina deficiunt, profugum mare littori siccat: Subsidunt montes, &juga celsa ruunt. Ovidius Met. 1. Vidi ego, quod fuerat quondam solidissim. tellus,