Latin
PARS III
Athanasius Kircher, Arca Noe 188-2
Unproofread scanNot analysed yet
Esse fretum, vidi factas ex aequore terras Et procul à pelago conchae jacuêre marinae. Et vetus inventa est in montibus anchora summis. Quodque fuit campus, vallem decursus aquarum Fecit, &illuvie mons est deductus in aequor Atque paludosa siccis humus aret arenis Quaeque sitim tulerant stagnata paludibus hument Anglia Galliae quondam amico nexuconjugio adhaesit. Nordstrandia Boreali Insula, quam Cranzius Frisiam Aquilonarem vocat, cum Thietmarsia continenti adnectebatur, modò à continenti avulsa. atque in Insularum album adscripta, mphitrioneas leges sectatur.