Latin
19.1 to 19.4
Athanasius Kircher, Arca Noe 19.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Salomon, qui voce quod sulphur notat, vicina voc Gopher 91, decepti, à scopo plurimùm aberrârunt; qui verò τὸ ξυλον, ut Se ptuaginta habent, pro goßypii frutice in telligunt, prorsus exsibilandi sunt: quic enim goßypu sive planta, sive frutex ac Arcae fabricam conferre potuerit, ne mo concipere potest, cum istiusmo di frutex neque dolari, neque deascia ri queat; Et Sacer Textus luculen ter ei repugnat, qui ex lignis laevi gatis, dolatis, &in quadrangularem formam redactis conditam fuisse, di cit. Sed relinquamus hujusmodi nu gas; cum parùm referat, quibusnam ex lignis Arca fabricata fuerit; hoc constat, Noëmum Arcae construendae rationem uti DEO dictante accepit, ita quoque apta ad fabricam ritè perficien dam ligna invenisse; Undè ego salvo aliorum judicio, non ex unius specien ligno, sed ex variis lignorum speciebus pro commoditate partium Arcae exstru ctam fuisse censeo, &ex voce Gopher. quod, ut suprà dixi, non determinatam arboris speciem, sed genericè omne li gnum Arcae aptum, significat. Constar enim ex regulis Architectonicis, do mum utplurimum non extrui solere ex uno ligno solummodò, sed nunc hîc rudiori solidiorique, illic nobi liori, alibi leviori, alicubi graviori; ita quoque Noëmum fecisse probabile est. Quemadmodum enim arbore qualitate &quantitate differunt, id est aliae gravitate, levitate aliquae, aliae porositate, nonnullae completioris sub stantiae; aliae mollis, aliae durioris na turae; ita quoque in Arcae structura factum esse credideris. Sunt enim nonnullae arbores, quae ex trabibus longissimis vigorem &robur fortissime servant, &basi sanè quàm aptissime serviunt, humiditatemque arcent, cu jusmodi sunt, cedri, abies, pinus, cupressus, &omnes fere arborum picearum species, cujusmodi arbores recensitae sunt; quae uti ponderosio res sunt, ita quoque fundi substructio nibus apte conducebant: Quaedam verò contignationibus, assamentisque tabulatorum committendis proderant; nonnullae ad interiora mansionum receptacula, tectumque, ob insitam sibi levitatem prae aliis eligebantur.