Latin
19.5 to 19.7
Athanasius Kircher, Arca Noe 19.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Neque hîc aliquis arbores etsi robustissimas pro Arcae fundo aptas sibi persuadeat, quemadmodum sunt quercus fagi terebinthus, Alni, similesque quae etsi in magnam altitudinem excrescant, quia tamen ramosiores erant, quàm ut inde trabs longa &recta elaborari posset, ideò neglectas fuisse censeo; servire tamen potuisse pro istis pa lorum substructionibus, supra quos Arca fundabatur, de quibus postea. Restat itaque, Noëmum piceas istas arbores supra memoratas altitudine omnes caete ras superantes pro fundamento Arcae assumpsisse; Cedri enim passim in Mon te Libano, immensa altitudine assurgere dicuntur. Sed audiamus de hisce Theophrastum, qui lib. 5. cap. 9. de cedris aliisque ita loquitur: Nam Celtis alibi, alibi cedrus miranda assurgit ut in Syria videre licet: illinc enim cedri in montibus, tum longitudine, tum craßitudine praestantissimae exeunt, quippè quae adeò crassescunt, ut sint, quas ulnae hominum quatuor nequeant amplecti, addunt his ampliores pulchrioresque comperiri in hor. tis. Quod si quis sinat, nec caedat, mirum in modum quodque arborum genus modò sibi proprium habeat solum, ex crescere posse videtur. Itaque quod in Cypro Reges cùm ex imperitia, tum ex transportandi difficultate nunquam materiem caeciderint; longitudo ejus, quae ad undeciremem Demetrii Regis caesa sunt, passuum tredecim quae conficiunt 65. pedes Geometricos, sive Sed haec non ita dicta velim, ut aliasive palmos 96.