Latin
COROLLARIUM
Athanasius Kircher, Arca Noe 193
Unproofread scanNot analysed yet
Contrà ubi quondam mare consistebat, ibidem ex limosae materiae defluentis accumulatione, ic in terrestres planities mutatum fuisse; Quae loca primò continentium terra rum nomine gaudebant, illa aquarum violentiâ distracta exesaque in Insulas transmutata valles montibus aequatas, &vallibus montes, nulli dubium esse debet, qui universale illud, quod Orbenuniversum opprimebat, Diluvium pe nitiùs consideraverit; cùm, uti olim, ita hodiè innumeras stupendasque Orbis terrae in particularibus locis trans mutationes, tum terraemotibus, tum ven torum inundationumque violentiâ ex ortas intueamur: quasnam Geocosmo metamorphoses ex inaudita Orbis uni versi inundatione, accidisse censebimus verùm, ut hoc loco specimen quoddam Lectori curioso exhibeamus, Chartam Geographicam apponendam duximus, in qua qualisnam post Diluvium Orbis facies relicta sit, pro nostra intellectûs imbecillitate, comparatione ad hodierni temporis statum factâ, exponamus. Suppolares itaque Regiones uti O lim, ita &hodiè Oceano circumfusas fuisse, ea de causa, ne totius Geocosmi hydragogus ex polo ad polum meatus impeditus, pericyclosin suam tantè Orbi necessariam peragere non posset, sine ulla mutatione Oceano suppolari bus punctis circumfuso, remansisse; item Oceanum, suum sub zona torrida situm ex ortu in occasum perpetuò unà cum Sole mobili, paucis circa littora Continentium mutatis, suum cursum tenuisse. Sed ea distinctiùs explicemus. Dico itaque primò post Diluvium omnes planities Orbis Terrae, uti &de serta arenosa, famâ celebriora, mare oc cupasse, eò quod maria limo infoecundo &sabuloso impleta, in deserta, &innospitas solitudines expulsis, extrusisque aquarum coloniis degenerârint. Secundò. Ubi modò Archipelagi spectantur, post Diluvium regiones vastis simas extitisse, vehementi tamen ma ris aestu impulsas, in innumeras mollis terreni glebâ abrasâ, Insulas discretas fuisse. Hoc pacto dico, Archipelagum, quem S. Lazari vocant, &omnem illam Insularum Philippinarum longè latêque disseminatarum congeriem, olim vel Terram continentem, vel etiam ingentem Insulam altissimis montibus instructam fuisse, accidisse tandem magnâ illâ Oceani Australis, quem Pacificum vocant, motus ex ortu in occasum à So le rapti, vehementiâ, totum illud spa tium, quod maris motui obsistebat, successive in innumeras hujusmodi, quarum hodie ad undecim millia numerantur, Insulas discretum fuisse, solo mari, veluti fretoamplissimo intra Continentes Australem &Borealem ad motus fluxusque Oceani continuationem interjecto; Zeilanum quoque olim promontorio Comorino adnexam, à Continenti fluxu maris abrasam in Insulam degenerasse. Pari pacto verisimile est Archipelagum Graeciam inter &Asiam minorem, interjectum, regionem amplissimam, partim Graeciae &Thraciae Continenti partim ex altera parte Asiae minori adnexam fuisse, ex vehementi tandem maris ex Ponto Euxino in Mediterraneum prorumpentis, impetu cum tempore, exeso molli terreno, totam eamque vastam, regionem in tot Insulas, quas videmus, discried by utrum Insula sit, an Continens alicub Americae adnexa, necdum patuit.