Latin
194.1 to 194.5
Athanasius Kircher, Arca Noe 194.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
EEuropa quoque &Africa, nullo negotio in utramque Americam pervenire potuis se, vel ex eo patet, quod in Oceano At lantico Insulam vastissimam, sive Continentem fuisse, in praecedentibus innueri mus, eamque ex Platone, Atheniensiun Aegyptiorumque expeditionibus frequen tatam, in Mundo Subterraneo, quam am plissimè descripserimus; Dubitant tamen plerique, quomodò in hujusmod Insulas animalia pervenire potuerint; cùm à Continente remotiores fuerint, quàm ut natando ad eas pervenire po tuerint. Respondeo: Duplici modo ad Insulas remotiores animalia pervenisse Primò vel natando à Continenti ad Insulam vicinam, &ab hac ad aliam vicinio rem, quae in tam vasto Oceano deess non poterant, penetrasse, vel per Isth mos, quorum post Dilu vium haud exi guum ubique numerum, Divina provi dentiâ sic exigente, relictum fuisse, nihil dubito. Dico secundò, per homines ut plurimùm in Insulas remotiores navibus tra ducta fuisse, haud secùs ac hodierne tempore, quo per vastissimum Ocea num Atlanticum in Americam utramque Animalia Europae propria, ad propagi nem transferuntur, praesertim cùm pri mos novarum coloniarum inquisitores. gentiumque Duces, non minùs ingenio industriâque pollentes, quàm ultimis hisce temporibus, aut Hispanos, Lusita nesque, aut Batavos, fuisse censeamus. Hoc pacto per Isthmum Anian ex Asic in Americam, ex China in Japoniam forsan post Diluvium, Chinae &Coreae adnexam &hinc in Archipelagi Indici, tunc Continentem sine natatione pervenire potuerunt: in Australem verò nobis hodie incognitam, vel per Isihmum, vel ab ho minibus illuc transportata fuerunt Idem de Insula Zeilano, &S. Laurentii olim Continentibus Indiae &Africae conjuncta, &successivè per motum, aestumque Oceani dissectis dicendum judicem; ut proimde nullam in hoc concipiendo difficultatem videam. Quod verò attinet ad varietatem animalium valdè à nostris differentium, quae in In diarum regionibus reperiri multi mirantur, ii mirari desinent, si, quae in Secunde hujus Operis Libro, de animalium pri migeniae speciei juxta variam coeli, climatumque constitutionem, transformatione docuimus, rectè perceperint. Prodiit non ita pridem Libellus Gallicè scriptus, utique foetus illius libri, qu de Praeadamitis inscribitur, Romae anno 1650 condemnatus, in quo Author, ausu sane temerario asserere non verecundatur, Diluvium neque universale neque montes altiores aquis coopertos fuisse; ut proinde &homines, &animalia facilè servari potuerint.