Latin
CAPUT III
Athanasius Kircher, Arca Noe 201
Unproofread scanNot analysed yet
Deindè, cum quidam Authores nullam harum opinionum subsistere posse viderent, in multò aliam absurdiorem sententiam inciderunt; hi nimirum ne Paradisum Diluvu aquis destructum fuisse, concedere cogerentur, eum quindecim cubitis super omnium montium sub coelo existentium vertices, Angelorum (quos ipsi illos ipsos Cherubin dicunt gladio flammeo &versatili Paradisum custodientium ministerio translatum, conservatumque fuisse putant. Verùm super quos montes? &quomodo supra dictos montium vertices Paradisus cum suis fluminibus &amoenitate viridariorum subsistere potuerit, quis sibi imaginari poterit? Vides itaque Lector, quàm graviter hallucinentur Authores. qui Paradisum aliò translatum fuisse perperperàm opinantur: vel enim Paradisus sub eâ prorsus facie, quâ à DEO plantatus fuit, ex loco genuino Eden evulsus &eradicatus in incongruam Orbis regionem translatus fuit, vel non: Si prius, certè istius nonnulla in Edenia Regione evulsionis vestigia notata fuisent, quae sicuti non observantur, &Tigris &Euphrates adhuc maneant, ita quoque aliò translatus dici non potest, vel si translatus est, is Paradisus dici nec debet, nec potest; Qui verò eodem adhuc loco existere quidem putant, sed ἀόρατον, sive invisibilem existimant, l1 jam illis Scriptoribus adnumerandi sunt, qui omnem Paradisi historiam à Mose descriptam, non realem, &literalem, sed purè mysticam, allegoricam, tropologicamque esse arbitrantur, quod asserere in fide periculosum esse, nemo non videt. Sequeretur enim, &Adami &Evae historiam, esumque pomi prohibiti, &indè lapsum, expulsionemque ejus ex Paradiso unà cum fluminibus, &arborum varietate non ad literam, sec sub allegoria intelligi debere; quoc quàm absurdum sit, quis non videt? Nihil itaque probant haec de Translatione Paradisi proposita argumenta, atque adeò clarè ex illis constat, Paradisum in principio alium situm non habuisse quàm quem suprà descripsimus in Edenia Regione, quam ab Adamo, &omnibus Patriarchis, Seth, Enos, Cainan, Mavaliel Irad, Henoch, Mathusala, Lamech &Noë, tanquam patriam regionem inha