Latin
CAPUT III
Athanasius Kircher, Arca Noe 201-2
Unproofread scanNot analysed yet
bitatam fuisse, &post Diluvium cun à filiis Noë, Sem, Cham, Japhet eo rumque progenie, usque ad Abraham uti ex Sacris Literis de Haran Mesopo tamiae, &Ur Chaldaeorum, Abrahae pa triâ ostendi potest. Nihil igitur restat nisi ut modò, quomodò tantopere locus Paradisi transmutatus sit, ostenda mus. Quaesitum tertium. Quomodò EdeniRegio, locus Paradisi tantopere transmuta tus fuerit, ut fons ille, ex quo veluti quatuo alia flumina derivabantur, hodie non compareat? Respondeo, id admirabili Divinae providentiae dispositione contigisse, quod ut luculentiùs pateat; Notan dum est, Sapientissimum rerum Conditorem Paradisum plantaturum volupta tis, ut in eo hominem ad sui imaginem &similitudinem conditum, felicissimâ vitâ bearet, fontem, seu uti Hebraeus Textus habet: