Latin
211.9 to 211.10
Athanasius Kircher, Arca Noe 211.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Cham priDicimus itaque, verum illum, &primus Zomum Zoroastrem fuisse filium Noëmi roaster. Chamum, totius Magiae, &Idololatriae inventorem, qui illicitas artes, &scientias, quas ab improba Kainitarum propagine ante Cataclysmum didicerat, post eum posteris suis sollicitè traditas docuit, ut in praecedentibus, variis in locis ostensum fuit. Cùm enim mira à Mathusala, cum quo ante Diluvium pluribus convixerat annis, de patre suo Enoch translato audisset, artes quoque improbas Kamitarum sollicitè quaesisset, post Diluvium divinitatem raptumque ex hoc mundo affectans, eorum opera talia praestitisse traditur, ut omnes eum tanquam Numen quoddam venerarentur.